103
NVNCVPATORIA.
tum adeò mitem atque cicurem, ut me, plurimós¬
que alios admiserit tangentes ipsum & demul¬
cientes. Res erat uniuersis admirationi, tamen
fiebat, quemadmodum & alij quamplures ui¬
ri nobiles, fidemque dignissimi una mecum noue¬
runt, ipsemque princeps mihi admiranti tantam
discordem concordiam, respondebat, dignam es¬
se rem historijs ut mandaretur: hoc ne ipsi scio
li negarent, fieri posse? Addam adhuc unum:
Aliquibus indicaui me tenere artem, qua pos¬
sum terram sterilem & arenosam efficere foe¬
cundam ac pinguem, absque fimo vulgari, longé
que minori sumptu id fieri, quàm in nostra pa¬
tria hucusque stercoratione communi effectum
sit: quod non perpauci rerum imperiti & super
bi, risu exceperunt, negarúntque naturaliter fieri
posse. Constat utique ex doctorum hominum scri¬
ptis, & ipsa experientia (quae omnium praestan¬
tissima est magistra) rusticos in Cisalpina Gal¬
lia lupinis arua sua foecundiora facere. Possem
sexcenta huiusmodi exempla communi ex usu
adducere, quae lippis tonsoribusque (ceu dicitur)
[unclear]
5