103
EPISTOLA
notissimae sunt, ac insipientes, sapientes dicere ue¬
lui, negant fieri, nisi et ipsi sensibus obtusis appre¬
hederint. Tales clamitant, nullum posse sub sole per¬
petuum iueniri motum, quia nihil sub sole perpetuum,
et quod caret alterna requie durabile non est:
Necquicquam ex elementis compositum semper per¬
manet. Quibus licet possim respondere, ac eas ob¬
iectiones non uulgares, soluere: attamen, quia nesci¬
unt, quid naturalis magia possit efficere in hac
elementari regione, et ex solutione, quasi per de¬
monstrationem non possint non recto tramite percipe¬
re eas, et similes occultas artes, quae ipsis contemp¬
tui sunt, nec meum est docere ipsos, quorum animi
impuriores sunt, quàm ut considerent subtiliora
et praeclariora: Haec toleranda forent, si non plerique
profiterentur sese anagogistas, doctores, duces po¬
puli et iuuentutis, qui in mundo externo et sensi¬
bus exposito permanent, adeoque immersi sunt hisce
elementis, ut nequeat à mundo corporeo et pugnanti
bus composito partibus, animum extollere, ac intel¬
ligentem et spiritalem intueri, ubi uera mundi anima
ueraque uita operatioque naturae pura mente inspi¬
citur