57
to, si modò percipi possit, ab Heroicis vsque
temporibus comparata est. Nosti enim quid
de ea magni Philosophi referant, quid Poë¬
tae, quid etiam Historici. Quae miracula na¬
turae nemo non ferè vana & ficta putat, & ad
fallendum inuenta Atque hoc magis, quòd
illa ipsa artis praecepta à quouis quotidie
teruntur, & ab iis potissimùm accommodan¬
tur ad vsum, qui & ingenio parùm valent, &
diligentia. Factumque est, nescio quo fato,
nisi fortè quòd nimis abdita, aut incredibi¬
lis videtur, vt à permultis literarum bona¬
rum professoribus posthabita ac neglecta
sit. Quo euenit, vt qui minus de literis me¬
riti sunt, eam damnent, nedum contemnant:
quo quid esse potest in humanis iniustius?
Hoc velim mihi credas, quod te puto exi¬
stimare, vt nisi quis magnarum sit artium
disciplinis instructus, parùm possit in hac
arte proficere. Est enim collecta tum ex na¬
turalibus, tum etiam ex mathematicis ac su¬
pernaturalibus praeceptis. Quae quoniam tibi
perspecta sunt & cognita, aditum tibi prae¬
stabunt ad eam patentiorem: si modò tibi
amplectenda ea ars videtur, quae praeter in
numeros