95
LABYRINTHVS
charta & papyro, absque calamis & atramento. Sic quoque liber fir¬
mamenti facere solet, per se nos docet, qualis sit, quid comprehen¬
dat, quae uis ac uirtus &c. absque scriptura, sed tamen ex hoc libro
firmamenti non scripto, descenditur ad Alphabeticum librum scri¬
ptum.
Quia tamen aliter atque aliter de hoc homines uarijs in libris
scriptis quaerunt, accidit ut uel optime scriptis libris uix fides ha¬
benda sit, nisi prius ad hunc librum firmamenti, ueluti ad amussim
redigantur, probenturque sicuti aurum, sal, gemmae & eiusmodi ad
lydium lapidem probantur. Et qui hunc librum non diligenter
perlegerit, non exacte perdidicerit, Medicus dici aut esse, nequa¬
quam potest. Nam quemadmodum ex multis literis ac syllabis uo¬
cabula quis colligit, ex uocabulis denique sententiam integram com¬
ponit, qua aliquid certi indicatur: sic quoque Medicus cogitur ex sin¬
gularum stellarum enumeratione & consideratione certum quid¬
dam colligere, & certam sententiam componere. Item quemadmo¬
dum singula uocabula singulas significationes habent, nec tamen
sententiam, in se perfectam continent, cum caeteris quoque dictio¬
nibus adiungantur, quibus omnibus coniunctis perfecta oratio ef¬
ficitur. Sic etiam stellae copulentur necesse est, ut ex tali copulatione
ac coniunctione multarum, certa quaedam sententia & certus effe¬
ctus firmamenti sumatur, id est, omnes firmamenti uirtutes causas¬
que coniungere debemus, quibus coniunctis, non aliter ac ex epi¬
stola scripta, & ultra centesimum lapidem missa, sententiam, uerita¬
tem, ac animum scribentis, id est, firmamenti intentionem ac po¬
testatem coguoscimus.
Posteaquam igitur de libro uel de epistola tali constat, tunc
proximum erit Medico, ut nuncium siue tabellarium fidelem sibi
eligat, cui literas deferendas tuto committat, & hoc proprie ad
hunc secundum librum attinet, Liber quidem correctus ac minime
mendosus est, neminem fillit, quia ab eo scriptus, qui fallere non po¬
test, & qui etiam absque chartis literas emittit, ut nos instruat. No¬
uit enim