95
MEDICORVM.
uit enim is à principio, fore aliquando, ut Pseudomedici adueniant,
qui sinistro ac peruerso calamo libros scripturi sunt.
Haec est uia studendi Medicinam, hic liber in medica facultate
perlegendus, talis author, sic quoque ab initio usque ad finem morbi
cognoscuntur. Et sic libro firmamenti inuento, quamuis deinde re¬
quiritur ut in charta quoque describatur, non tamen alius est in ista
charta, seu membranis, quàm quod umbra in pariete, aut quod ima¬
go in speculo, quae inditium sunt quidem corporis & formae, nec
tamen perfectum corpus aut formam exhibent. Imo qui plene in¬
strui de corpore aut forma uelit, necesse habet, ut ultra umbram ip¬
sam personam inspiciat, & ultra speculi imaginem ipsum hominem
bene contempletur: quo facto, iam plene cognoscit, iam plene uidet.
ac iudicat, nec amplius uel umbra uel speculo indiget, dum uiuam
formam oculis intuetur. Sic libri Medicinae scripti, non sunt per¬
fecti, ut scripti, sed uti per se, ac in se, perfecti & absoluti sunt. Sicut
& arbor, cum describitur, usque describitur, quousque forma eius
quantitasque externe apparet, oculisque subiecta sit. Interiora autem,
scilicet, qualitas ac uirtus arboris, quae est ipsa arbor, nunquam re¬
cte aut plene depingitur, quare in arbore ipsa est, & in ea manet,
nec penitus describi potest. Item, sicut ea quibus uescimur propriè
cibus ac nutrimentum non sunt priusquam sanguis fiant: postea¬
quam autem in sanguinem conuersa fuerint, tunc cibi nomen me¬
rentur, quia tunc cibant ac nutriunt corpus: illud autem quod san¬
guis non est, uere cibus non est. Et si distinguere nos uerum à ficto,
certum ab incerto, proprium à minus proprio oportet, ne umbram
pro corpore, speculum pro forma, arboris externam descriptio¬
nem pro ipsa arbore accipiamus.
Et hoc circa Medicinae libros, animaduertendum summopere
erat, ne scriptis libris plùs quàm ueris nitamur, neue incertos pro
cerris amplectamur, cuiusmodi & liber firmamenti, Ridiculum sanè
admodum est, & plusquàm ridiculum adeo delirare nostro tempore
homines Medicos, adeoque obcaecatos esse, ut adulterinos libros pro
C
ueris