95
LABYRINTHVS
iudicate, discernite, rationem cum ueritate simul in consilium adhi¬
bete, reperietis certe meliora ac firmiora fundamenta, & plus ueri¬
tatis quàm in ullo libro, ex calamo, & atramento nato, in quibus
eiusmodi fundamenta ac eiusmodi demonstrationes uidemus esse,
cuiusmodi istius, qui ex speculi imagine hominem se cognoscere
putat, id enim agit, ut imaginem talem, qualem inspiciat, contem¬
pletur, cęterum quid in homine sit, quid in dorso secum gerat, igno¬
rat, imagine saltem contentus est, quam intuetur firmiter, quemad¬
modum uirtutibus quispiam nouum aedifitium contempletur absque
iuditio & ulla ratione, quamuis eiusmodi nugas ac uanas contem¬
plationes hactenus Pseudomedici pro fundamentis, ac penè pro ue¬
xillis in Medicina habuerunt.
QUINTVM CAPVT. DE LI¬
bro Alchimiae, & quod Medicus absque Alchi¬
mia non possit esse Medicus.
AD quintum iam librum accedemus, qui fortassis pro¬
pter nominis malam opinionem, odiosus & fugiendus
quibusdam uidebitur, quorum tamen stultitiam car¬
pere satius est, quàm religionem laudare, in hoc cum
rem sacram ac sanctam, utilem ac bonam propter ma¬
los quosdam usus, uel abusus potius, qui circa eam reperiuntur.
contemnunt ac abijciunt. Sapiens omnino ac prudens uir, rectum
in qualibet re inspicit, & secundum illum rem malam uel bonam iu¬
dicat, nec ullo abusu à uero iuditio distrahitur, & recte. Quis enim
prudens colori optimo, ac pretioso inuidebit, propterea quod ad
malam, ac inhonestam picturam fortassis pictor eum adhibuit?
Aut quis lapidem oderit, quem lapicida inconsultius agens, forte
frangit? Et sic: Quis uere sapiens Alchimiam damnabit, nobilissi¬
mam creaturam ac opus Dei propterea, quod uideat aliquos, minus
rectè