95
MEDICORVM.
recte iam didicisse, ac minus foeliciter eam tractare? In Alchimia
culpa plane nulla est, in imperitia autem, & in inscitia utentis ea est.
Quis hominem fugiet pacificum, ac neminem facile lędentem: quis¬
ue cani irascetur probo ac tractabili, qui tamen à quopiam nimi¬
um irritatus remordet? aut quem nam ius ciuile mordet ac furca
suspendi iubet, furem ipsum, an uero rem furto abstractam? furem
credo: quia res ipsa, etsi furtiua facta sit, tamen per se bona remanet.
Sic quoque nullo modo scientia aliqua per se bona, utilis ac honesta
contemni debet, propter quosdam, qui peius ipsam didicerunt, aut
qui inconsultius circa illam agunt. Alchimia autem ars est, tum ne¬
cessaria tum utilis, qua carere in Medicina non possumus, compre¬
hendit enim in se artem Vulcani. Et sic quoque sciendum, quid Vul¬
canus ualeat ac possit. Alchimia est ars. Vulcanus autem est artifex
in Alchimia, ergo qui Vulcanus est, ille artem in manu ac potestate
sua habet, eam regere ac gubernare, & cum ea arte artificiose agere
potest, qui Vulcanus non est, artem perfecte non nouit, nec eius po¬
testatem habet. Circa hanc igitur artem primo aduertere debemus,
quod à Deo primum omnia creata sunt, creauit enim ex nihilo ali¬
quid, illud aliquid est semen omnium, & illud semen finem imponit
suae praedestinationi, ac officio suo. Et quanquam ex nihilo omnia
in infinitum usque creata sunt, nihil tamen usque adeo finitum ac ab¬
solutum est, ut in eo nihil amplius desideretur. Creata quidem sunt
omnia ac finita, sed tamen non ita finita, ut quibus nihil desit, non
ita perfecta sunt, aut absoluta, ut ad rectum finem ac terminum, uel
ad extremam perfectionem peruenerint. Relinquitur enim aliquid
Vulcano perficiendum, ac finiendum prorsus. Omnia tamen ita
creata sunt, ut ad nostras manus perueniant, & in nostra potestate
esse incipiant, ita tamen, ut non perfecta, sed perficienda, non ut ab¬
soluta, sed manibus nostris absoluenda. Prima in illis materia perfe¬
cta est quidem, media autem & ultima perficiendae restant. Arbo¬
res ac ligna crescunt, & uti ligna perfectè crescunt, non tamen car¬
bones crescunt, imo redigenda adhuc in carbones sunt, opera no¬
D iij
stra.