95
MEDICORVM.
uel reijci debet. Illa igitur de qua dicimus, experientia, debet cum
scientia concurrere ac coniuncta esse: Nam absque scientia non est,
experienta. Etsi enim nonnunquam forte experimentum reperia¬
tur quod consistat, ac probatum (ut uulgo Medicorum dicitur) sit,
tamen illud experimentum mediante scientia, ad experientiam du¬
ci necesse est, ut infallibile fiat, & cuius usus frequentior siet: erit
enim tunc ista experientia infallibilis. Sin autem absque scientia quo¬
que fuerit experientia, tunc amplius ea uti non licebit, quia non ex¬
perientia recta est, sed experimentum saltem nudum, absque scientia.
Iam igitur diuiduntur ac discernuntur ab inuicem experimentum
& experientia, item experientia & scientia. Quia experimentum
ad sortem quasi incidit, incertis sedibus errat, nihil firmi promit¬
tit, quia nudum. Experientia autem uestita ac munita est, certitu¬
dinem in se habens, iuxta ueras ac infallibiles regulas agit. Scientia
uero est experientiae mater, ita ut absque scientia in experientia ni¬
hil siat, sed sit saltem nudum experimentum, ut exempli gratia.
Scammonea purgat, experimentum est: Simphyto sanantur fracta
crura & alia ossa fracta, item ruptura, est experimentum: Saphyrus
sanat antracem, experimentum est. Haec quamuis experimenta
sunt, sunt experientia reperta, tamen necesse est, propter morbo¬
rum pluralitatem, ut scientia quoque adsit, sciaturque, cui morbo tale
experimentum, & in quo homine adhibeatur. Nullus enim morbus
reperitur, qui non uel secundum membra. uel naturam complexio¬
nemque hominis mutetur. Igitur quia in hoc cautius agendum, &
quia differentia morborum, quantitas ac qualitas consideranda est,
non experimento certe utendum, sed scientia quoque adhibenda, quae
scilicet morbum à morbo discernat experimento, quasi uiam mon¬
stret, quo pergere debeat. Et quemadmodum Pyrus uel alia arbor
ferens fructum, illud ipsum quod fructum scilicet fert, ex scientia
facit, quae à Deo arbori indita est, & sic per scientiam flores produ¬
cit, folia emittit, deinde Pyra format. Et haec in arbore scientia mi¬
randa quidem est, quamuis nec homo quidem pingere aut scribere
E ij
bene