95
MEDICORVM.
distincta breuiter ac methodice nobis ostendit, & arcana manife¬
stat. In schola scilicet Medicorum, Philosophorum, Astronomo¬
rum & similium, Sic enim mediantibus his, necesse est experienti¬
am in te nasci, absque his autem, mera ac inanis fantasia, & deliratio
est, ex qua egregij nobis Fantastae nascuntur, qui nescio quas subti¬
litates ingentes, & miras speculationes ostendunt, easque absque omni
fundamento ac ueritate. Notandum autem iam quoque est, inter sci-,
entiam & experientiam differentia, ultra eam quam supra de expe¬
rientia & experimento uidimus. Scientia est in illo, cui à Deo diui¬
nitus data est: experientia autem & quasi testimonium uerum de eo.
in quo scientia esse intelligitur, ut in pyro: nam pyrus scientiam in
se habet; nos autem, quare operationes eius cognoscimus, experi¬
entiam habemus ipsius scientiae, & sic deinde testamur nostra expe¬
rientia, scientiam in pyro perfectam esse.
Ad hoc autem sextus liber hic ponitur à me, quo talis scientia
in nos perueniat, ut similiter patientes ac aegrotantes à nobis cu¬
randi, tales nobis sunt curae ac diligentiae nostrae, circa illos adhibi¬
tae, ut intelligant in nobis rectam scientiam. Quicquid enim plane
perfectè, ac iustè naturae ordine perficitur, id scientia est, ea ubi non
est, ibi nec experientia, sed experimentum saltem absque scientia est,
Cur enim sic dico? Accipe hoc, utere, sanabit spero: Ego enim sae¬
pius usus sum, & expertus &c. Ecce, nonne hic fateri necesse est,
quod experimentum solummodo tentando, & opinando consistit,
Nec facile uni sic dicenti, quis fidet, nemo facile ausus fuerit haec
quoque experiri, ne forte cum periculo experiatur. Si autem dixero:
Hoc fac, hoc sume, sic tibi fiet, sic fructum ex hac re uidebis, quod
scio &c. tunc nimirum firmi quiddam, & tunc cum experientia sci¬
entia iuncta est, quilibet nostrum ea dicenti fidem habebit. Si igitur
multum inter est inter experientiam & scientiam, quod tamen non
ita uolo, ut experientia & experimentum idem intelligantur. Sed
experientiam eam dico, quae ex scientia proficiscitur, docetur ac su¬
mitur. Sic enim uia in nobis paratur ad scientiam ipsam, incipien¬
E ij
do scilicet