95
LABYRINTHVS
as, proprietates, essentiam, ac omnia initia, media ac finem cuiusli¬
bet aegritudinis, item istius ęgritudinis curam, scilicet, qua uia, quo
pacto ac ratione, quibus remedijs, quomodo succurri ac mederi
morbo debeat. Et haec omnia sine errore & absque omni fallacia.
Quemadmodum enim qui semen seminat, si id semen bene nouit,
sciet etiam certo quem fructum ex eo expectare debeat. Is qui ar¬
borem plantat, si fruticem nouum bene cognouerit, haud dubitat
secum de fructu futuro, & haec est Theorica rustica, & de plantis
Theorica, quae tamen ut simile bene huc quadrat. Item quemadmo¬
dum si quis grauiter uulneratus sit, ubi sit, quàm periculosum, &
haec chirurgica Theorica est. Porro autem quid circa istud uulnus
euentus sit, si Medicina non adiuuetur, quale futurum sit, si adiuue¬
tur, hoc scire est quoque Theorica chirurgica. Postremo quomodo
purgari ac sanari queat, quibus unguentis aut emplastris, quo pa¬
cto in sanando procedendum, id est Theorica practica chirurgica.
Et quae iam de uulnere ac suprà de semine diximus, eadem de omni¬
bus alijs morbis intelligenda sunt, ut sic ordine & serie quadam fun¬
damenta Theoricae ponantur.
Quilibet morbus ex semine oritur, si autem diutius crescit, in
arborem exit, ac fructus progenerat, sic gladius, lancea aut ensis. est
semen uulneris, & omnia quaecunque sunt, ex semine sunt. Sequitur,
igitur, ut Medicus semina omnium morborum perfectè cognoscat,
& tunc demum foeliciter ac commode Theoricam exercebit, artisque
suae fructus non aliter atque agricola quispiam metet, de quo etiam
fructu tam certus debet esse Medicus, quàm agricola est de suis se¬
mentis ac messibus, quod si non est, certum erit eum in errore uer¬
sari, & alios secum errantes ducere.
Multi hucusque multa, & diligenter fortassis scripserunt, de¬
origine ac causis morborum, & adhuc scribunt quidam, quae tamen¬
re uera, nihil sunt, & nullius praetij aestimanda, suntque à principio
usque, admodum inutilia, quę de tempore ac crisi tradunt, ea uera qui¬
dem sunt. Os exim aegrotantium hoc loquitur, oculi hoc uident,
aures