95
MEDICORVM.
aures audiunt & testantur ita esse. Ad initium ipsorum, fons & ori¬
go, error est ac deceptio. Donec enim non à semine initium profi¬
ciscitur, & à semine Theorica incipiat, humoresque abijciantur ne¬
gliganturque error est merus, ac labyrinthus merus. Non enim re¬
cte ex humoribus theoricatur, etsi enim in morbis mali humores
adesse cognoscuntur, isti tamen à morbo sint necesse est, non autem
ab humoribus morbus. At, inquiunt, quia uidemus quod humores
praedominantur, ergo causae sint oportet, non conceditur. Finge
enim aliquem in fluxum uentris incidisse, qui plurimas sedes habe¬
at, easque gilui coloris, crocei aut rubei coloris &c. quod cum uides.
cholera inquis, hoc efficit, cholera in causa est, obliuisceris igitur
hic rectę Theoricae, nempe quod semen adsit, & illud semen iam cre¬
uit, ac talem materiam progenerat. Semen illud dico, ex seipso est.
in fel autem atram bilem delapsum forte, fel exercet, ac etiam prae¬
cipitat, non adest igitur in stercore fel, sed color fellis adest. Quid
igitur? Materia seminis felle colorata est, quemadmodum uinum
terrae nonnunquam aliquem saporem in se retinet, non tamen ideo
istud uinum ex terra esse dicitur, imo ex uuis: uuae ex palmitibus:
palmites ex uite, uitis autem ex semine suo est. Vbi igitur hic terra,
aut ubi humor melancholicus? Si quis in hydropisin incidat, Epar,
inquis, debilitatum est, ac frigescit, & igitur ad hydropisin inclina¬
tum est. Hae rationes mihi crede multo seuiores ac infirmiores sunt,
quàm ut ueram tibi causam elicerent. Sin autem dixeris: adest se¬
men metheoricum, quo resoluitur in pluuiam, pluuia iam à summo
suo loco, per media interstitia cadit, ac stillat ad infimum usque, & sic.
quod semen metheoricum antea erat, iam aqua est, iam lacus, iam
piscina est, haec quidem uera dixisti. Quemadmodum enim in aëre
euenire uidemus, coelum iam serenum est, ac purum absque omni nu¬
be, mox autem exoritur aliqua exigua nubecula, quae crescit ac au¬
getur ita, ut in unius horae spatio imbres uel grandines, aut fulmi¬
na ex ea parua nubecula progrediantur. Sic igitur circa aegritudi¬
nes theorisandum nobis est, ex fundamento scilicet Medicinae, ut
G
dictum est,