95
LABYRINTHVS
dictum est, & qui ne theoricari uelit, diligenter legat ac perdiscat
necesse est rectos ac ueros Medicinae libros, non tantum horum,
Galeni, Auicennae. Auerrois, Trusiani, Mesuae. Guidonis, Rogerij,
& eiusmodi farinae aliorum, imo principales ac praecipui libri per¬
legendi, isti, quos Deus ipse scripsit: nam sunt correcti, sunt perfe¬
cti, & ab omni errore emendati. Foelix igitur ille Medicus, qui in
istis solum uersatur, ac ambulat: ambulat enim in luce, non in te¬
nebris. Non tamen haec dico, quasi Medicina sola his libris com¬
prehendatur, de quibus nos dicimus, imo, Theologia quoque suos
libros in Dei Bibliotheca positos, & à Deo scriptos habet, ex qui¬
bus fundatur. Imo nec ulla in arte, perfectio ulla, aut fundamen¬
tum firmum reperiri potest, nisi ex istis libris sumatur, qui ex Dei
ore processerunt. Cogitur enim lureconsultus ex his libris de iu¬
stitia sua instrui, & non ex seipso. Nam quicquid in istum Dei li¬
brum non ingreditur, in legem naturae ingrediatur oportet: ergo
uel ex lumine naturae suos libros Iureconsulti sumant, necesse est.
Sicque quae ad Deum pertineit, & quae ad naturam pertinent, ex
utrisque simul decerpi ac colligi debent, non ex nosmetipsis. Hoc
pacto Deus omnipotens in omni arte ac scientia primus Author,
summus Doctor, perfectus artifex, correctissimus liber, ac textus
noster existit, ex quo discamus. Deinde glossae quoque ex illo, quem
nobis pro summo suo in nos amore, ad diem Parasceuae misit, pro¬
cedere debent. Non enim Spiritus sanctus, Apostolus solus est &
Theologus: imo scriptum de eo habemus: Ipse nos de omnibus re¬
cte instituet ac docebit, Qui enim omnia nouit, & omnia compre¬
hendit, comprehendit quoque Medicinam, Philosophiam ac Astro¬
nomiam, & ex eo ista omnia discere & haurire poterimus,
cum absque ipsius doctrina, omnia manca, mor¬
tua ac inutilia sunt.
Nonum