95
LABYRINTHVS
hoc in dextro, alterum in sinistro latere iacens. hoc maiusculum, al¬
terum minus apparens &c. uti haec omnia in physica Anathomia
ostenduntur: Sic quoque in herbarum corporibus membra distincta
sunt, hoc enim cor; hoc epar, alterum iecur &c. appellatum, sicut in
corpore. Non tamen ita hoc, ut quod in herbis cordicitur, simile sit
forma ac effigie hominis cordi. sed quod uirtute, proprietate, effica¬
cia, actione ac passione hominis cordiaequiparatur. Exempli causa.
In uento plures sunt uirtutes ac proprietates, unam saltem iam ad
propositum, uentus, ponamus, exiccat, nemo tamen oculis uidetur,
quomodo siccent, Sol calefacit, à nemine tamen animaduertitur, quid
id sit quod calefacit, e silice ignis excutitur, nemo tamen ignem in
silice agnoscit, nec ad tactum silicis, ignis urit, sic in quolibet cor¬
pore, multiplicia membra sunt, unum corpus constituentia, & sic
unica herba multiplicis uirtutis saepe est, ut in Eramento uidere li¬
cet, ubi septem membra distincte sunt posita, quemadmodum in ho¬
mine, cor, renes, stomachus, pulmo &c. non tamen sunt membra;
sed eiusmodi proprietates ac uirtutes, quae talia membra nobis re¬
praesentant, non corporaliter operando, sed uirtualiter agendo.
non quae manibus tanguntur, sed quae animo cognoscuntur. Sic
quoque in Lunatica repraesentatur cursus ac corpus plenilunij, non
tamen uisibiliter, sed spiritualiter. In spiritu enim Medicinae habi¬
tant, non corpore: differunt enim corpus & spiritus, ut palàm est.
Sic in carabe herba, sunt quaedam membra mycrocosmi, scilicet,
non tamen corpore, sed in remedijs, id est, in spiritualibus.
Quia igitur Medicinae, quibus aegrotantes sanari debent, ut
diximus, spiritus sunt, & occultatae corpori hoc elementato, & à
sydereo tamen corpore cognoscuntur, sequitur quod Magica ars
sit magistra, praeceptrix, ac doctorissa Medicinae, eorumque qui¬
bus morbos depellimus, non autem Galenus, non Auicenna, aut ta¬
les. Et quia saepius Medicae artis mentionem feci, tum in his, tum
in alijs meis libris, ualdè uelim, ut diligentius circa eam uersaremi¬
ni, quo pacto planè fieret, ut magnum amorem sui in nobis excita¬
ret. Est,