95
MEDICORVM.
ret. Est enim omnino diligens, sagax ac sedula omnium nobis oe¬
cultarum rerum, peruestigatrix ac inuentrix. Quapropter & hoc
affirmare ausim, si hanc artem homo Medicus perdidicerit, ac per¬
fecte cognouerit, & si postea omnis Medicinae iacturam fecerit, &
omnes scriptos libros ad medicam facultatem pertinentes casira¬
missi fuerint, ut sic Medicina tota extincta uideri possit, tamen hoc
libro extante, id est, Magica arte adhuc florente, nihil periculi fore:
superesset enim adhuc liber iste tum Medicinae tum aliarum arca¬
marum rerum inuentrix, ex quo damnum illud facile resarciretur.
Medicinaque de nouo instauraretur. Est enim, ut supra dictum, Ma¬
gia artis Medicae Anathomia, quae tamen non id agit, ut membra
raparum, lignorum, aut herbarum oculis uidenda nobis propone¬
ret, quemadmodum illud in corporis Anathomia externa fit, sed
quae uirtutes, proprietates ac uires herbarum nobis intelligendas
accognonscendas exhibet. Et istam Anathomia inueniendi artes, pri¬
mo nobis indicat signatum: signans autem signati indicatur per ar¬
tem Gabiliam, quae species est magicae & pars Astronomiae. Et haec
ars inuentrix, non una saltem uia intelligenda est, quasi uno tantum
modo inueniat, sed de omnibus Astronomiae ac donorum specie¬
bus intelligatur necesse est. Cuius cum multiplicia membra, ac ua¬
riae species sunt, omnes tamen ad Magicam attinent, & simul in¬
ruentrices sunt, & expositores, siue interpretes Anathomiae, scien¬
tiarum, artium & medicaminum. Sequitur, & necesse est, ut istae spe¬
cies & membra uisibiles efficiantur, in operatione Astronomica in¬
uentionis. Nam sicuti Solis ignis uisibilis efficitur per Chrystallum,
ignis qui in silice occultatur uisibilis fit ad tactum & concussionem
calybis, sic Sol magicus uisibilis redditur, per Chrystallum magi¬
cum, & ignis magicus excutitur per calybem magicum. Iam igitur
ardet Anathomia, & ostendit nobis ignem, spectanda nobis exhi¬
bet omnia in quolibet corpore, tam clare tamque dilucide, ut Solis ra¬
dij non clariores apparere queant, nec ex silice elapsus ignis, lig.
nisque admotus, fortius uret, aut splendidior appareat. Nam & hic
G iij
magicum