95
MEDICORVM.
& alia mater, quae aqua est, ad quam Philosophia fontium pertinet,
& alia mater est terra, ad quam Philosophia crescentium pertinet
&c. sic ea cum alijs elementis, & ita ea Vulcanus in maiori & minori
mundo cognosci debet, tunc Labyrinthus hic locum non habebit,
& genuinum totius Medicinae fundamentum in lucem reducere¬
tur. Quare ò Medici rem diligentius perpendite, ne dicatis hoc ex
Galeno praeceptis, & è Auicenna collectum esse. Sed uerum fatemi¬
ni, quid deceat uos esse, olim ita erat, nunc longe diuersum est, non
amplius imponere hominibus licitum est, sed uigilantioribus oculis
obseruandum erit, & non sequamini eos, sed meliores potius am¬
plectamini, quàm nobis ob oculos ponunt. Nec eorum scripta
Euangelium est, ut contra salutem animae sint custodienda, lumen
naturae optime operatum est suo tempore, sed contra naturam il¬
lud peruertunt. Quae tamen sydera foelicia possunt in ignauo & stul
to homine aliquid boni producere, si peruersus est, etiam lumen na¬
turae inuertit. Quare primum quaerite regnum Dei, & plura his
omnibus facietis, ne desperetis de Christi summi omnium rerum
Medici benignitate. Nam si eum & proximum dilexerimus, caetera
quibus indigemus, affatim largientur. Sed otio torpere & dilectio¬
nis obliuisci, etiam ea quae possidemus, auferentur. Enimuero in
horrendo ultimi diei iuditio ad Medicos multos dicet: Ite maledicti
in gehennam ignis, quando me aegrotum consolati estis, cum uestra
Medicina. Vos illud, quod meum erat surripuistis & non subueni¬
stis, deseruistis Deum uerum, & nihil ab eo didicistis, neque discere pe¬
tijstis, quaesiuistis thesaurum uestrum in terris & non in coelis, &
mea opera in natura non perscrutati estis, ut Medicum decet, sed
oscitanter egistis, oscitantes euanuistis. Quare oculos aperite, ut
cum hoc lumen uideatis, & illuminati resipiscatis.
Haec omnia, ut uidistis capita, quae Medicinae libros, quomodo
quaeri debeat, ubi inueniri ac disci queat, indicant: non potui non
conscribere, & ad utilitatem quorundam, uere Medicinam amanti¬
um, in lucem emittere, eam praesertim ob causam, quod uideo tam
I
multos