469
DE ENCHERIA.
7
est in destillatione, & committitur rostris, vel per se, vel interuentu serpen¬
tinarum aut canalium. Verum enimuerò pro ea varia vsurpantur vasa. Nam
& phiola eius munus potest sustinere, & cucurbita: in descensu etiam olla,
&c. Aliquando receptaculi compendium fit per alembicum caecum vndi¬
quaque stipatum, limbo dependente instar sacci, & capiente humorem con¬
cretum, qui exonerari queat per epistomium.
Sunt & geminata receptacula, quorum alterum alteri subiicitur, vno
recipiente spiritus, altero profluentem aquam. Quod enim superius est,
collum parumper inflectit, & fistulam ex cauo flexurae promittit in inferio¬
rem rectà subiectam cucurbitulam.
Porro receptacula in vsu vel vacua sunt, vel aquam, vt in spirituum
interdum etiam oleorum destillatione, aut materiae partem continent,
&c. & modò appendent alembici nodo, vt parua parum acceptura, mo¬
agglutinantur subnixa aliquo fulcro, vt maiora. In spirituosis & ferui¬
dis etiam aquae imponuntur ad partem tertiam, & insternuntur linteis
frigida madidis, &c. Rarò inducuntur luto, nisi collotenus, vel etiam
fundo.
Praeter dictas ampullas sunt etiam caudatae, quae inter collum &
caudam fistularem, in ventrem consurgunt, & sibi connectuntur mutuò
intra fornacem, sicut in destillatione Hydrargyri apud Rubeum.
Ita ex vna massa fabricant vas alembicum rostratum, & cucurbitam
repraesentans: quoddam etiam aliud cum alembico caeco, sed fistula late¬
rali, &c. Nonnunquam fiunt ampullae phiolarum cum collo fistulato ob¬
torto, quod in summo ampliatum est ad alembicum capiendum, &c. Va¬
riat omninò ingenium in eiusmodi pluribus excogitandis.
Quum philosophicum est ampulla sphaerica, sine collo, sectilis in
medio, ita vt censeri vtrinque possit. Fit plaerumque ex argilla, vel li¬
gno querno. Adhibetur enim ad muniendum potius, & temperandum
calorem.
CAPVT V.
De ollis & catinis.
Olla est conceptaculum ampli orificij absque collo coarctato. Ferè
aequè patet os ventri, veluti in ahenis globi dimidiati: aut etiam
plus hiat, vt in calicibus, quanquam nonnunquam limbus adiiciatur quo¬
dammodo collum repraesentans, & aliquantum coarctans ventrem, vt in
ollis coquinariis.
Sunt & ollae varij generis in arte.
d
Culi¬