469
8
ALCHEMIAE LIB. I.
Culinariae nonnunquam in destillationibus, elixationibus, praepara¬
tionibus, &c adhibentur, & non rarò supplent defectum catinorum.
Labra ahena inseruiunt potissimum balneis.
Catini illae vocantur ollae, quae in metallis coquendis plurimum vsur¬
pantur, fiuntque forma varia, nempe quidam sunt forma calathoide, teretes
cum fundo plano: quidam ouales: nonnulli quadrati plani: aliqui à fundo
ouali instar calicum in triangulum surgunt, vt illi quos aurifabri vsurpant,
quorum aliqui sunt vasti, vt in coctione aurichalci, aliqui parui, &c. Coni
formam seu calicis habet catinus fusorius, ab amplo ore in conum desinens.
Minimus est catillus probatorius, quem compellam & crusibulum no¬
minant. Hinc nomen accipiunt etiam alij catini similis vsus, vt copellę cine¬
reae, arenariae, &c. Quae sunt catini continentes cinerem, arenam, vel similia,
quibus cucurbita, vel vas aliud continens materiam elaborandam, im¬
mittitur.
Plaerique catinorum & ollarum fiunt ex metallis, vel argilla tenace;
vt: ahena ex cupro: catini cinerei ex ferri laminis, & vinculis ferreis, catini
scobis ferri ex tenaci luto, &c. Ita triquetri omnes ex argilla firma confi¬
ciuntur.
Agricola: "Ex figulari terra, & arena excussa, fiunt vasa VValdenburgica:
Ex Ipsensi argilla cinerea aurifabrorum catini: ex Annebergia tegulae & catilli:
ex argilla ad arcem Rotebergum catini coquendi orichalci: E Pannonia superiore
terra petitur ad monetariorum tigella."
Conus fusorius etiam ex orichalco. Catillus probatorius peculiari com¬
paratur arte, ex cineribus lotis, & calce ossium, silicum, &c. Subtilissima, & luto
purissimo, imprimendo hanc materiam, in quandam formam cogendoque
exacte. Postea consperguntur puluere, qualis hic est quem Fachsius descri¬
psit, ex durissimis tibiarum ossibus bis vstis, exactissimè leuigatis, lotisque,
& cretis.
(Compositionem capellorum quaere in magisteriis compositionis.)
Nonnulli catini intus luto inducuntur, quemadmodum fornaces, prę¬
sertim autem ampli liquatorij, qui excoquendis venis, & excipiendis igni¬
tis liquoribus adhibentur. (Lutum istud infra describitur in magisterio.)
Quidam foraminibus pertunduntur, vt quos ad vaporarium balneum
vsurpamus.
Caeterum catinis affines sunt trullae, conchae, patinae, calices, galeae,
pyxides caementatoriae teretes, acetabula, secti oui, carinae, refrigeratoria
vasa, sartagines, lebetes, cupae & labra lignea balnearia, cistae & capsae fimi,
mortarij, cochlearia, & huiusmodi innumera.
Solent autem interdum ad destillationes & sublimationes adhibe¬
ri, & nominatim ollae & catini, quibus tunc ex interuallo sine continui¬
tate vasorum respondet in superiore loco pileus, vel campana, vel galea,
vellus