DE
ENCHERIA.
9
vellus,
&
similia,
vt
sit
quasi
interruptum
opus,
&c.
Ita
in
descensionibus,
catinus
respondet
catino,
&c.
CAPVT
VI
De
fornacum
dispositione.
Fornax
est
vas
in
quo
ex
igni
viuo
calor
ad
materiam
accommodatur,
industrieque
regitur.
Itaque
&
distinguitur
internis
spaciis,
&
externis
ad
regendum
admi¬
niculis.
Materia
eius
est,
later
crudus,
vel
coctus,
qui
peculiari
luto
fornacario
conglutinatur,
vel
ferrum,
cuprumue,
aut
etiam
argilla
firma.
Forma
externa
plaerumque
aut
quadrata
seu
quadrilatera
est,
aut
rotun¬
da,
idque
vel
aequaliter
ad
summum,
vel
turritim.
Variant
fornaces
etiam
aliàs.
Quaedam
fixae
sunt,
quaedam
mobiles,
quae
extruuntur
super
tabula
firma,
ansis
suis,
circulisue
instructa
vt
transfer¬
ri
possint.
Nonnullae
sunt
apertę,
nonnullae
conclusae,
&
suo
operculo
rectę.
Aliae
singulares
sunt
seu
simplices,
quaedam
coniunctae.
Quaelibet
fornax
simplex
distinguitur
ferè
conisterio,
foco,
&
erga¬
stulo:
idque
siue
actu
&
reipsa,
siue
potestate.
Patent
autem
ad
regiones
illas
aditus
quidam,
quae
ostiola
apellant
in
foco
&
conisterio,
actu
distinctis.
Ad
ergastulum
ferè
deorsum
via
est,
non¬
nunquam
&
à
latere:
ostiolis
autem
valuae
suae
annexae
sunt,
vel
lapideae
fo¬
res
appositae
ad
aperiendum
&
claudendum
cùm
oportet.
Focus
est
regio
fornacis,
in
qua
caloris
fomes
&
pabulum
continetur.
&
modò
in
summo
est,
modò
in
medio:
nonnunquam
etiam
in
imo,
vel
ad
latus:
interdum
conceptaculum
materiae
totum
vndiquaque
ambit,
vt
in
v¬
no
sit
spacio
focus
&
ergasterium.
Hic
vt
flamma
perspiret,
&
à
fumis
sit
immunis,
infumibulis
est
peruius,
siue
ad
latus
obliquè,
siue
ad
sum¬
mum
rectà
tendentibus
canalibus,
sicubi
illis
est
opus.
Nam
cùm
aliàs
flamma
liberum
attingit
aërem
sine
tectorio,
non
requiruntur.
Infumibu¬
la
autem
fistularum
instar
sunt,
quibus
obstruendis
inseruiunt
coni
lutei:
ita
&
ne
intermoriatur
flamma,
flabellis
excitatur,
vel
aëre
per
cratem
sub¬
eunte,
vel
follibus
à
tergo
inflantibus,
aut
ventilabro
ventum
faciente.
Pabulum
igni
suppeditatur
quâ
apertus
est
focus.
Nonnunquam
à
latere
canales
crassi,
aut
turriculae,
carbonibus
repletae
subinde
praestant
alimen¬
tum:
interdum
fistula
per
medium
demissa
est.
Si
ignis
candelarum
vsurpatur,
candelabrum
triplex
aut
quadruplex
foci
pauimento
affigitur:
sed
&
focus
à
sole,
fimo,
vapore,
&c.
incendi
po¬
test.
Conisterium
est
regio
fornacis,
qua
cineres
excipiuntur,
&
actu
di¬
stinctum,
d
2