469
10
ALCHEMIAE LIB. I.
stinctum, sub foco est, à quo per craticulam discernitur, habetque suum
peculiare ostiolum. Quando cum foco in eodem est spacio, & adhi¬
bentur materiae cinerem relinquentes: is solet pyragris vel rutabulis se¬
gregari. Nonnunquam hoc officij praestant follium flatus. Et tunc so¬
let in metallicis ferè excipi peculiari camera iuxta infumibulum posita.
Concrescit enim fauilla mineralis in fornice & lateribus, quam Realgar
vocant. Pars tamen etiam in auras attollitur, & plaerumque relabitur
in officinarum tecta.
Ergasterium est regio in qua disponitur vas cum materia ad elabo¬
randum vi caloris. In eo conceptaculum vel nudum est, vel luto obdu¬
ctum, vel cum catino balneario, arenario, cinerario, &c. eoque simplici
vel duplici pro rei necessitate & industria artificis. Catini autem vel
suo podio & tripodi innituntur, vel transuersis sustinentur trabibus, aut
etiam suspensi sunt ab vncis, cathenis, semicirculis, &c. Danda opera est
vt ergasterij locus & catinus probè respondeat foco, si quidem ignis &
calor hinc quoque regimen accipiunt. Latera ergastuli, saepenumerò
luto muniuntur diligentius. Nam ab externo aëre facile mutatur calo¬
ris ratio ab vniformi & congruo, ad alienum, quod cauere inducto luto
possumus.
Eiusmodi porrò regiones non semper eundem obtinent situm: fit¬
que vt primò ad imum sit cinerarium, secundò focus, in summo erga¬
sterium. Sed & focus in summo est: cineres à latere subducuntur: Ergaste¬
rium imum occupat. Et est cùm in vno spacio tria ista sunt simul, ratione
duntaxat distincta.
Nonnunquam cinerarium abest, cùm nempe focus à sole, vel calce,
aut fimo succenditur, siue etiam candelae adhibentur.
CAPVT VII.
De Athannore.
Mvltae sunt fornacum species, possuntque variae excogitari ab indu¬
strio artifice, pro operis ratione, loco, tempore, & aliis circumstan¬
tijs. Perpetuae verò potissimum sunt, Athannor, furnus reuerberij, for¬
nacula, balneum, fornax velicaria, cacabatia, catinorum siccorum: descen¬
soria, anemia, furnus acesiae, &c.
Et nominantur eiusmodi fornaces etiam ab vsu, vt furnus arcanorum.
Calcinatorius, vitrarius, fusorius, vstorius, tostorius, sublimatorius, destillato¬
rius, segregatorius, probatorius, &c. Licet item cuilibet suus sit vsus prima¬
rius, ad quem respicit etiam dispositio: varios tamen abusus sustinent,
& saepe vsurpatur alter pro altero, adeò vt artifex possit esse paucis conten¬
tus,