21
SPONGIA.
Igne venena negas aufferri posse? sub orbe
An aliquid, quod non corrigat ignis, erit?
Tractasti nunquam diuina metalla, quod illa
Non emendandum virus habere putas.
Virus habent, fateor: sed totum absumitur igne
Quod nocet: hoc solum, quod iuuat, arte manet.
Hoc habet arcanum: cuius tu forsitan expers,
Iuditio damnas turpe metalla tuo.
Et tibi vis credi, quasi Delphica verba locuto:
At vis diuersum credere nostra iubet.
Quippe Theophrastus totum nos nota per orbem
Fecit: & humanis pharmaca certa malis.
Cedit enim nobis Hydrops, Morphea, Podagra:
Quaeque grauant varia corpora moesta lue.
Tunc hominum, luxu cum mensa carebat, & arte,
Viribus affectus sustulit herba suis.
At nunc extremis miseri portatis ab Indis,
Quae fiant vestrae fercula grata gulae.
Carnibus humentes coniungitis ordine pisces
Lasciuo: vt ventres copia larga grauet.
Inde tot inuadunt Germanos vndique morbi:
Qui vobis nulla saepius arte patent.
Et noua dat coelum passim contagia: quorum
Ignorant causas, nomina, signa, libri.
Maiores igitur vires quaeratis, oportet:
Has tellure tibi caesa metalla dabunt.
A3
Haec¬