21
SPONGIA
Haec morbos tollunt, cum vestra iuuare recusant:
Per nos praesentem percipit aeger opem.
Cur arcana negas? quae novis indidit illo.
Quo fecit verbo tempore cuncta Deus?
Quin Reuchenbachium prudens imitabere doctum:
Qui candore bonis gratus in vrbe viris.
Ille Theophrastum coluit non inuidus olim:
Ille Theophrasti dulcis amicus erat.
Ille Theophrasto sua dat praeconia laudum:
Ille Theophrasti dogmata docta probat.
Tu quoque scripta legas illius, & arte magistra
Quaeras admota pharmaca vera manu.
Non satis ingenio est, quo praestas, cernere cunctas
Cum docta iunctus sit labor arte tuus.
Consulitis plures de morbo saepius vno:
Desperat vestram sed tamen aeger opem.
Nulla quidem vestri tam regula certa Galeni est.
Quam non interdum curua refellat anus.
Haec igitur melior fuit experientia semper,
Quam ratio docti fecit ab arte viri.
Talis erat toto notus Paracelsus in orbe:
Cuius & ingenium scripta, decusque probant.
Extollis nimia communia pharmaca laude:
Saepius effectu quae caruisse patet.
Quin multi vestris miserè periere medelis:
Dum manus offitio defuit apta suo.
Quid