469
DE ENCHERIA.
21
plent, vel etiam turriculae focariae apponuntur ergasteria diuersa. Solent &
plures catini cum diuersis rebus inter se componi, veluti cùm catino arena¬
rio imponitur cinerarius, aut aquarius, &c.
Est item arenarium aut cinerarium, sicut & balnearium descensorium.
Inuersa cucurbita cum materia demittitur per fundum ollę. Ipsa olla imple¬
tur cineribuss vel arena, poniturque in cacabum vel furnum amplum, & in
circuitu ignis accenditur. Nonnunquam si olla pro cucurbita in descenso¬
ria destillatione sumitur, non opus est vase arenam continente: sed ipsa
spergitur ollae, impositis deinde prunis, &c.
CAPVT X.
De fornace anemia.
Fornax anemia è ferro fit instar tripodis, cum conisterio & foco, quae
duae regiones per craticulam discernuntur. Conisterium clauditur ia¬
nua ferrea, per quam aër subintrat. Focus autem est apertus, & intus luto
crasso inductus. Ergastulum est liberum spacium. Plaerumque enim accom¬
modantur res per sartaginem, ollam, catinum triangularem, & similia, ita vt
insistant prunis, vel parumper demittantur. Quanquam autem ignis non¬
nunquam etiam flabello, vel follibus intendatur: tamen subintrantis aëris
seu venti vis potissima est. Itaque & eo in loco collocari debet, vt ianua coni¬
sterij vento vel aeris motui exponatur, sitque nullus alius exitus vndiquaque,
fenestris & aliis partibus clausis, praeter sursum tendens fumarium, vt ita
aer cogatur per prunas elabi. Id autem tunc maximè sit, cùm liquare ali¬
quid magno igni aut calcinare volumus. Nam opus reuerberij exequi po¬
test.
Affinis anemiae est fornax fabrorum, & quaecunque alia follibus infla¬
tur, etiam anemia vocari solet, vt fabrorum ferrariorum, aurificum, &c.
Locum aeris per conisterium subeuntis supplent follium flatus, ante
quarum rostrum est focus & ergasterium simul.
CAPVT XI.
De fornacibus ahenariis.
HAE sunt plaerumque coagulatoriae lixiuiorum, aut muriarum. Ahe¬
num seu labrum fit è cupro vel plumbo, quadratum, fundi plani. Id im¬
ponitur foco murato, in quo foramina sunt pro ventilabris & fumariis, sed
ea arte adaptandum est foco labrum, vt ignis aequaliter & probè in opus
incumbat, & nec nimis sit lucidus, nec nimis pressus. Huiusmodi
furno vtuntur & cereuisiarij. Sunt item apti ad succos ex¬
tractos igni inspissandos, quanquam vulgus
pro quadratis & planis ahenis vta¬
tur globosis.
CAPVT