469
22
ALCHEMIAE LIB. I.
CAPVT XII.
De fornacibus coniunctis.
Excellit inter has fornax acesiae quinque turrium, ita vt in media sit fo¬
cus: vnde perfores suas calor emittatur ad collaterales turriculas, in
quibus est ergasterium diuersum. Vna turris balneum habet, altera arena¬
rium, tertia athannorem, quarta descendit, vel vnà destillat balneo, alia per
arenam rectà, tertia per retortam, quarta digerit, &c. Et quia dinersus calor
requiritur ad diuersa opera: tegulae interponuntur inter focum & ergaste¬
rium, certis foraminibus distinctae, per quas vnicuique suppeditari potest
suus gradus. Nonnunquam & mediae turri, quae continet carbones, debet¬
que clausa esse exactè, balnei dispositio imponitur.
Fit autem haec vel rotunda forma, vel quadrata: turriculis item vel ae¬
qualibus, vel media prominente, vt ipsa sola videatur turris, caeterae dunta¬
xat furni catinarij, &c.
Interdum vno sympegmate quasi tria tabulata concinnamus, posito
in medio foco cum reuerberio per retortam. Nam prunae imponuntur re¬
tortae, & subiiciuntur deciduntque ad craticulam, per quam fauilla delapsa
incidit in descensorium. Ita enim inferior contignatio concinnata est, vt ha¬
beat formam descensorij, cui sursum adhibetur fauilla à reuerberio deci¬
dens pro prunis. Quoniam verò à reuerberio calor etiam sursum conten¬
dit: itaque fornix perforatus est, & imminet foramini catinus cum arena,
vel aqua, vel cineribus, in quo potest peragi destillatio, vel sublimatio, &c.
Prunae verò à tergo per certum foramen immittuntur in reuerberium, &
ventilantur aëre per craticulam subeunte.
Ita balneum maris, & roris, & stusae siccae coniungi possunt, vt scilicet
ex aheno fundi plani, vel etiam globosi, at cum lamina vel tripode vasa susti¬
nente, secundum margines promineant cucurbitae rectae, vel retortae. Bal¬
nei verò aqua contineat herbas. Apponitur operculum subrotundum cum
rostro, ab eius medio ascendat canalis, cui immineat globus vaporarij, ita
adornatus, vt sit instar alembici, vnde procedat aliud rostrum. Globo insidet
cucurbita alia sursum prominens.
Est & compositio ollarum in eadem fornace, vt si in arenarium arena
ponatur, in hanc olla cum aqua, cui vicissim insistat cucurbita cum re de¬
stillanda, quod est quasi Triploma, ad calorem moderandum, & empyreu¬
ma vitandum.
CAPVT XIII.
De supellectili tumultuaria.
Svpellex Chymicorum tumultuaria est, quae praeter vasa vndiquaque infer¬
uit operibus.
Varie¬