469
DE ENCHERIA.
23
Varietate est innumera. Excellunt colatoria & filtra; quorum quae¬
dam fiunt ex corio hircino, pelle ouina, &c. Quaedam ex charta simplici,
multiplici, &c. Forma cucullorum, seu infundibulorum: quaedam praeterea
ex carbaseo panno, &c. Est & manica Hippocratica, est lignum porosum, &c.
Veteres etiam futi seu cruda olla vtebantur ad aquas Nili purificandas, &c.
Praeterea sunt laciniae ad transferendos liquores ex vno vase in aliud. Oleis
exprimendis inseruiunt prela cum cochleis suis & excipulis: item laminae
ferreae, marmoreae tabulae, integrae vel crematae, pro variis vsibus.
Quidam forcipes expressorias habent cum capsula, quales sunt eae,
in quibus fundunt glandes tormentarias. Pars tamen altera debet esse tri¬
bus foraminibus peruia. Veniunt in vsum & gryphes, quibus vasa retine¬
antur. Praeterea canales refrigeratorij rectà per dolium frigidae transe¬
untes, & alij cum multiplici gyro, quos serpentinos nominant: quorum
dispositio artificiosa in spiritu vini destillando est varia: veluti ab operculo
vesicae aheneae sursum tendit canalis: inde reuocatur in anfractus angulo¬
sos, committiturque vesicae aeneae à latere impositae tripodi. Ex huius sum¬
mo alij canales exeunt, eodem flexu, qui à summo reducti per duplex do¬
lium, seu duas cupas, in receptaculum infiguntur: ita pyragrae, palae vtrin¬
que reductae ad prunas efferendas è fornacibus: folles, ventilabra, pi¬
stilla, mortaria lignea, lapidea, metallica, &c. Spongiae, stuppae, fila ferrata,
circuli ferrei vel plumbei cum brachiis, mallei, incudes, limae, radulae, spi¬
cilla, scalpra, scopae ferreae, dioptrae ad ignis vim arcendam, vesicae pellu¬
cidae naribus & oculis praetendendae, ne laesio fiat à spiritibus acribus &
venenatis: & similia plurima, quae in vnoquoque opificio magister excogi¬
tare potest solerter.
Huc vsque de Ergalia.
CAPVT XIIII.
De Pyronomia.
Pyronomia est caloris ad suas operas adhibendi, ignisque regendi sci¬
entia.
In hac potissimum Alchemiae elucet industria, maximaque est laus arti¬
ficis, quanquam vsu rerum magis, quàm praeceptis valeat, & eiusmodi sint
quaedam, vt oculos manumque, non verba postulent
Agens externum, quo artifex primario instrumento vtitur, in hac scien¬
tia, est quidem calor, quem designamus voce ignis: sed ideo non excludendum fri¬
gus est, vt nec humor, nec siccitas, quae tum solitaria, tum coniuncta suis in operi¬
bus & locis plurimum adiuuant magistrum.
Accommodandus autem ignis calorque est ad scopum artificis, & rei
f
elabo¬