469
26
ALCHEMIAE LIB. I.
non foco tantum, sed & conisterio, & auriculis fumariis: secundus verò
cùm duo patent foramina, tertius cùm tria, quartus, cùm omnia, & vnà
etiam conisterij ianua. Nam focus interdum claudendus tunc est, ne exci¬
dant prunę aggestae. Solent enim plaerumque cum apertione etiam augeri
fomenta, & in quarto etiam admoueri folles.
Diminuitur calor retrogrado ordine diminuto pabulo, clausisque spi¬
raculis, remota folle, &c. Eadem est ratio, si regulae diuersorum foraminu
caloris exitui accommdantur, vt fit in furno acesiae & athannore.
Est & multum momenti in fomentis ignis. Ligna arida solidaque
flammam pro sua copia praebent lucidam, violentam, constantemque: hu¬
mida malignum: rara instabilem & momentaneum, vt & stipulae. Mul¬
tum etiam refert, in pauimentóne ardeant, an in craticula.
Prunę apertę solidę, fractę ad iuglandis nucis, vel pineae quantita¬
tem, ignem stabilem habent & aequalem, nec excedentem flamma, ni im¬
modicè augeantur, aut flatu intendantur.
Tectae cineribus, & potissimum, vt aiunt, iuniperinis, calorem
mediocrem diu fouent.
Prunae molles & rarę ignem validum quidem exhibent, sed incon¬
stantem, in ęqualem, nec diuturnum.
Ignis candelarum, & ellychniorum temperari ad libitum potest pro¬
pius, remotius admouendo, & numerum augendo minuendoue. Et est
hic etiam diuturnior, minusque eget curę, sicut ignis acesię. (Nonnull
caminorum fuliginem commendant, quod biduo eius flamma duret: alij
terras pingues.) Inde Philosophi ignem trium filorum, duorum aut
nius vocant, ita institutum lychnuchum, in quo gradus caloris item de¬
signantur.
Sunt & alij modi ignium ab accommodatione. Iam enim infrâ, iam su¬
prà datur calor, iam in circuitu vndiquaque: modò circulariter in summo,
qui ignis circularis nominatur.
Describitur etiam regimen ignis secundum operationes singulares,
veluti in lapide Philosophorum ignis alius interior est, alius exterior, qui
debet secundum Bernhardum esse vaporosus, lenis, continuò digerens,
non vehementior iusto, planè subtilis, maturans, apertus, conclusus, re¬
missus, noncomburens, &c. Ita aliquando ignis gehennae postulatur per
hydrargyrum, vel aquam stygiam: aliquando conclusus in globis calcis viuę
caphurę, sulbhuris, & aliorum.
In metallorum per fornaculam examine admodum industrius est: po¬
testque hinc similiter iudicari de metallurgia fusoria tota. Ita autem regimen
eius descripsit Fachsius, quanquam difficilis sit interpretatio sine experien¬
tia, & demonstratione oculari.
Multae