469
DE ENCHERIA.
27
Multae sunt causiae (inquit in arte probatoria) caloris & frigoris in
gni, cuius argumentum capi potestà prunarum diuersitate. Altera enim al¬
tera calorem praebet maiorem; veluti prunae molles, & recentes ab vstione,
validius aestuant, quàm durae. Ita ignem citius labefactant, celerius & su¬
bitò intendunt, fauillamque euomunt flammeam.
Deinde fornax valdè ampla, multisque aperta spiraculis ex aestuat ma¬
gis. Si item tegula humilis, & tenuis est, & latè excisa, quanquam fornax
per se rectè est disposita, nec excedit modum calefaciendo; tamen per illam
tegulam calor iusto maior suppeditatur. Si fornax amplior est quàm pro
opere, ne nimium aëris admitte, sed spiracula, vt res postulat obstrue, atque
ita aestus inhibetur. Fornacula spaciosior, ampliorem requirit tegulam,
amque aut non excisam, aut parum. Nam & hoc modo calor nimius pro¬
hibetur.
Si specimina imposuisti fornaculae, eaque aestuosior est iusto, obstrue
orificium in summo, ita tamen ne suffocetur massula in crusibulo: occlude
& inferius ostiolum, & sic mitigatur calor.
Aëre Austrino vel pluuio, fornacula legitimè cale fieri non potest, per¬
inde vt & in aestibus magnis. Ignis enim ab externo calore debilitatur. Ita si
in camino vbi fornacula est, focus incenditur, internus calor dissipatur, vt
opus frigeat.
Cum prunarum frustula exigua eaque multa fornaculae infunduntur,
ignis suffocatur: optima sunt frusta dimidium ouum aequantia, eaque pu¬
ra. Si itaque instructus es fornacula benè disposita, tegulam aptam, & pru¬
nas decentes adhibens opus procedit optimè.
Si vis vt aestuet fornacula, ignemque validum dare, affunde prunas in¬
stas (vt praedictum est) easque solas, sine admistis paruis. Pone & prunam
magnam in superioris ostioli introitu; inferius ostium aperi, prunas paruas
cum cineribus per pyragram à tegula remoue, & à pauimento eius, vt suc¬
cedant prunae iustae magnitudinis, quas sine in pauimento illo persistere.
Ita puram flammam & feruidam praestabit fornax. Quod si feruentiorem
desideras: officinae in qua est fornacula, omnes fenestras, valuas & ianuas
claudem, ea tantum aperta vnde incidit aura: ita subit aër, cumque nullum
inueniat exitum praeter fumarium, ferit fornaculam, itaque peruadit, vt saepè
perstrepet tanquam follibus agitaretur ignis. Sic est feruentissima.
Si paulatim minuere calorem cupis, subtrahe prunam quam posu¬
eras in ostiolo superiore. Postea impone operculum summo orificio, ita ta¬
men vt maneat rima transuersi digiti. Inde ostiolum inferius claude; & sic
obseruabis multum decessisse de caloris prioris intensione. Quod si fri¬
gidiorem expetis, lamellam semicircularem oppone posteriori parti tegu¬
lae: applica & laterales valuas lateralibus hiatibus. Inde occlude superius
ostio¬
f 3