469
DE ENCHERIA.
35
tur in vas suum. Est & exhaustio per siphunculos, fistulas, antlia, & similia
instrumenta, quibus vel totus lacus potest exiccari.
Quod si terrea subsidentia sunt in liquore, facto desessu, per lacinias
abstrahitur liquor purus, quam vocant destillationem per lacinias, vel per
linguam bouis. Eius procuratio est, vt gradibus diuersis disponantur con¬
chae cum materia. In has immittuntur ab altera parte laciniae madentes: al¬
tera discerpta plaerunque & acuminata, dependente in vas in gradu inferio¬
re stante: vnde, si placet, iterum exhauriri per alias lacinias humor potest. Si
recipiens est orificio angustiore, infundibulum imponitur.
Quae in summo natant, facilè tolluntur perforato cochleari, siquidem
haerere possunt, vel etiam integro, si liquida sunt, vt olea, &c. Nonnunquam
& pennis vtimur caulibus rescissis, vel inclinatione & similibus.
Affinis his est ablatio aquosarum partium ab oleosis per panem to¬
stum, iuncos, medullam sambuci, chartam bibulam, &c. Quae oleum, visci¬
dum praesertim, non admittunt.
Hyeme oleum ab aqua tollitur commodè congelatione procurata.
Quibusdam additur oui album, quod scopis diuerberatum in humore alie¬
nitates assumit, & abstractum vnà ducit.
Seruit hic interdum diuaporatio, destillatio, sublimatio, & aliae ope¬
rationes congruae.
CAPVT XX.
De separatione per subductionem: vbi de
Filtratione.
Svbductio est abstractio per inferna.
Et est duplex: Filtratio & Clepsydria.
Filtratio est subductio per filtrum: id autem colum Chymicum est,
taque & colatura, seu percolatio appellari potest: fitque potissimum in humi¬
dis, è quibus aquositas tenuis transit, resistentibus spissis & oleosis.
Procuratio eius principaliter sic habet. Charta emporetica connol¬
uitur, aut complicatur, vel loco eius pannus villosus consuitur in sacci for¬
mam aut vasi applicatur, veluti infundibulo, &c. Liquor infusus sinitur pau¬
latim in excipulum destillari: vnde & haec operatio destillatio per filtrum
dicitur. Quod semel traductum est, nisi sat purum est, iterum percolatur.
Quod resistit spissamentum, abraditur, si vtile est, vel eluitur. In aliquibus
adhibenda expressio est: aliquando crassities haerens discutitur spatha, vel
alio instrumento, vt sit locus percolationi. Si lenti sunt succi, etiam calor ad¬
mouetur. Calefit autem res colanda, aut seorsim in suo foco, aut admouen¬
do ad filtrum sartagine calente, &c. Pro expressione in aliquibus valet
mulsio, cum detersione & derasione per cultrum eburneum vel ligneum, & c.
vt cùm
g 3