469
36
ALCHEMIAE LIB. I.
vt cùm mucilagines è seminibus vel radicibus viscidis stringimus, vbi calor
adhibendus est, & maceratio.
Hac operatione maximè segregant purum ab impuro factis putrefa¬
ctionibus. Sed & eadem vtimur ad olea ab aquis separanda. Olea enim pin¬
guia subsistunt in charta permeante aquositate.
Caeterum pro filtro multa alia excogitauit industria. Sunt enim qui
per manicam Hippocratis percolant: alij per pannum cotoneum, vel alium
laneum aut lineum: nonnunquam per setaceum. Aliquando cribrum, vel lo¬
co huius pertusa dolia stramine sternuntur, vel herbis conuenientibus: his
imponitur calx, vel cinis, affusaque aqua ita fit percolatio, & lixiuium. Inter¬
cedit aliquando & lineus pannus inter stramen & cineres.
Cùm a vino aquam segregare volumus, hederaceo vase vtimur: qui¬
busdam placet & arundo, vel sambuci ramus, aut iuncus.
Cùm aquas à viscidis succis, luto fecibusque depurare: in colatorium ae¬
neum, vel quodcunque ad manum est, silices fracti, vel sabulum, glarea, argil¬
la, arenaue pura locatur, affusaque saepius aqua transigitur. Idem tamen etiam
fieri potest integro, ita vt subtus sit decurrendi spacium, accommodato tu¬
bulo.
Aliquando corium ceruinum, vel ouilla pellis ministrat, vt in hydrar¬
gyro. Nonnunquam stuppa, lana xylina, globi filorum aeneorum, &c.
Succi spissiores frictu traiiciuntur per cribra, resistentibus reliquiis:
quopacto per vannum seu cratem mustum, &c. Per qualum vel fiscellam ce¬
reuisia, &c. Calidos tamen oportet esse spissiores succos, vt in cassia, quae va¬
pore emollitur, &c.
Perforant & ferreas laminas, easque obiiciunt exitui vasorum, in qui¬
bus res tunduntur, vt in metallinis molis: Sic ahena pertusa sunt in hydra¬
gogia: in culina cochlearia foraminulenta.
Cognata filtrationi cribratio siccorum est, & succussio, quam & excus¬
sionem nominant. Fit illa vsitatè per cribrum circulare vel oblongum,
nonnunquam cum motu, haerentibus crassis, transuolantibus minutis: &
cribri foramina laxa vel angusta sunt pro rei modo. Succussio verò est fa¬
rinaceorum per sacculum rarum exactio, vt fieri consueuit in molis,
bi vix quicquam sponte penetrat, sed incussione cum baculo vel re simili
opus est.
Affine quid est rustica euentilatio frumentorum, &c.
CAPVT XXI.
De Clepsydria.
Clepsydria est subductio liquoris per vasis solidi subtus perforati ocu¬
lum.
Ea