519
THESAVRVS. 78
herbarum saluiae, maioranae, laudendulae, ro¬
rismarini, hyssopi, mentae, betonicae, folio¬
rum lauri ana P. j. Haec omnia contundan¬
tur & incidantur secundum artem, proijcian¬
tur in bociam vitream perlutatam, aut bo¬
ciam cupream, vnà cum destillato iam tere¬
binthinae oleo, hisque omnibus affunde aquam
anisi, aut caryophyllorum, aut postremam
illam in cinnamomi destillatione, ita vt re¬
pleatur quasi bocia. Deinde huic capitellum
impone, & iuncturam luto obline. Tum
excitato igne fiat destillatio eo modo, quo
anisum, aut aqua cinnamomi, transeunte ca¬
nali per aquam, destillatur. Quo facto, hoc
est, vbi aqua ascenderit, auferantur faeces
herbarum, florum, & radicum, & denuo in
bociam immittatur styracis liquidae quar¬
tarius vnus, eíque affunde, quicquid proxi¬
ma destillatione extraxeris, & rursus destil¬
letur, vt prius. Quòd si aqua prioris destilla¬
tionis, in quantitate fuerit imminuta, plus
erit affundendum. Vbi iam secundo ita de¬
stillatio fuerit peracta, bocia rursus munde¬
tur, & imponantur, storacis, calamitae, myr¬
rhae ana vnciae ij. masticis, thuris, assae dulcis
ana vncia j.s. quibus puluerizatis & impo¬
sitis, affundatur iam destillatum oleum &
aqua. Si non sufficiant, adde aquam, vt su¬
pra, donec satis videbitur, & fiat destillatio
vt supra de herbis dictum. Quo facto, au¬
ferantur quae in bociae fundo fuerint, &