469
DE ENCHERIA.
39
tagine per tostionem sit, vel aperta cucurbita sublimatoria, quousque transie¬
rit humor: vel etiam in eius alembico relicto foramine: & tunc discessus hu¬
miditatis exploratur lamina ferrea polita.
Cauendum verò est, nedum diuaporamus, aliquid tenuioris essentiae
perdamus: & tunc consultius fit abstractio per destillationem. Hoc fit in se¬
paratione essentiarum à menstruis oleosis per vini spiritum, qui commace¬
ratus essentiam attrahit, vt argentum à plumbo suscipitur. Ita & consultior
est destillatio, cùm menstruum diuaporandum est nobile.
Exhalatio est, cùm spiritus sicci per calorem in aërem eleuati discedunt.
Et fit potissimum in siccis tritis, positisque super tabulis ferreis, vel catinis plani
fundi, vel etiam clibanorum pauimentis. Igni succenso, vel circum, supraue
adhibito torrentur, donec halitus sint absumti, vt in venis metallicis euenit.
Aliquibus adhibetur versatio continua, vt stibio, arsenico, &c.
Quę difficulter exhalant, adiuuantur admistione facilè halabilium, veluti
sale petrae, sale ammonio, & aliis.
Discessui per exhalationem affinis est difflatio, quae fit in latus per fol¬
les, vel etiam subtus admotis follibus. Solet res poni in ventricoso vase, à cu¬
ius altera parte intrat follis, altera exit tubus in proximam cameram, vel do¬
lium: venter verò super fornace anemia prostratus est. Igni adhibito cùm iam
spiritus procedunt, follibus difflantur in aduersam cameram, ibique coagula¬
ti inueniuntur. In officinis fusoriis metallicorum folles tales spiritus sursum
in caminum vel praefurnium agunt, vbi concreti fumum illum seu fauillam
exhibent, quae realgar dicitur, siquidem naturam arsenicalem habet.
CAPVT XXIII.
De Putrefactione.
Resolutio commistorum est, cùm partes inter se commistae, reseratis clau¬
stris internis, operante calore per humorem, & resoluente discedunt
Et haec est via ad praestantissimas Alchemiae operationes, facitque non
tam elementa, quàm essentias coelestes ab elementari compositione separa¬
tas. Itaque in his & attendere oportet, ne fiat resolutio [GR] καθόλου [/GR], sed duntaxat
vsque, quò capsulis reclusis exire essentia, in qua crasis substantialis radi¬
cata est, possit.
Hinc patet in mistis recedentibus magis ab elementari simplicitate; aliquid
interius esse praeter elementa, quod etiam incombustibile putant, & im naturali pu¬
trefactione nouam substantiam producit, dum consistit.
Quod praeter talem essentiam in commisto discedit, vocari solet cor¬
pus, elementum, fex, recrementum, impuritas, &c. Quanquiam nec illa es¬
sentia ab elementis planè sit aliena, cùm ex ijs sit facta, atque ijs etiam nutria¬
tur, nisi quòd veluti medulla sit elementorum stabili concordia congres¬
sorum
h