519
THESAVRVS. 150
Svlfur licet aridum, siccumque aspectu appa¬
reat, proindeque nihil penitus humoris, è
quo aliquid extrahi oleoni possit, in se contine¬
re videatur: vsque adeò siccum tamen non est,
calidumque, quin ex elementorum mixtione,
humiditatem quandam, eamque pinguem, per
quàm nimirum hac forma constet, adiunctam
contineat. Destillatur autem ex eo oleum, ali¬
quando absolutè & per se, nullis alijs admi¬
xtis simplicibus: aliquando verò permixtis
ei corporibus etiam alijs.
Oleum ex solo sulfure, vt asserit Brassauo¬
lus, vi ignis & glaciei mirificè extruditur.
Sed optimum esset, si quis, inquit, sulfuris re¬
sudationem haberet, quae in locis sulfureis ex
montibus tanquam flos exudat, imò flos sul¬
furis appellari potest & debet, nam vti ros,
ita sudor saxa exit. Cum illustrissimum ducem
nostrum 1535. Neapolim ad Carolum Impe¬
ratorem comitatus essem, inquit, Baias inui¬
si, & Puteolana loca, vbi inter montes pul¬
cherrima adest conuallis, in cuius medio fer¬
uentissima ebullit aqua, & in angulo alio ad¬
est ebulliens fouea, huius conuallis solum cya¬
neum visitur, montibus vndique cingitur: ade¬
rant pueruli quidam, quos vidi montes digi¬
tis tangere, digitosque in os imponere, & lin¬
gere, quid facerent interrogaui, respondêre
quòd sulfur edebant, & quod dulcissimum erat,
coepi tunc florem illum gustare, qui à lapidi¬