DE
ENCHERIA.
71
Eodem
pertinent
pinguedinum,
&
fusorum
à
feruore
concretiones,
quanquam
eam
comitetur
exilis
quaedam
expiratio.
Nonnullis
additur
aliquid
viscidi,
&
fixatorij,
vt
eò
celerius
gelascant,
vt
ichthyocolla,
alumen,
&
similia,
coinciditque
glutinatio.
Coagulant
&
halitus,
vaporesque
in
sublimatione,
&
destillatione
i¬
tem
per
frigus
analogum.
Aër
tamen
vaporosus
etiam
foris
concrescit
ad
quoduis
frigidum
quod
alluit,
adeò
vt
in
valdè
frigidis
lapidibus
etiam
in
pruinam
congelascat,
vel
glaciem.
Alia
coagulatio
est
per
coctionem,
elixationemque,
vt
in
ouis,
albo
o¬
culorum,
quibusdam
resinis,
&c.
Alia
per
fumum,
&
corrosionem,
quomodo
coagulatur
hydrargyrus
ab
aquis
fortibus
&
fumo
metallorum,
cum
qua
si
incidit
fixio
philosophi¬
ca,
arcanum
completur.
Fit
idem
etiam
à
medicina
proiecta.
Cùm
verò
occiditur
hydrargyrus
per
remistionem
cum
siccis,
appa¬
rens
coagulatio
est,
concurrens
cum
glutinatione.
Itaque
cum
coagulatione
est
fixio
ea,
quam
possis
coagulatoriam
dice¬
re,
cuius
nomen
in
hydrargyro
aqua
forti
coagulato
est
praecipitatio,
qua
ita
indurescit
per
cohobia,
praesertim
aquis
fixatoriis
ex
alumine,
talco,
oui
al¬
bo,
testarum
calce,
&c.
Additis,
vt
etiam
igniri
queat.
Tantum
de
elaboratione.
Exaltatio
sequitur.
CAPVT
LVI.
De
Exaltatione,
eiusque
prima
specie,
Maturatione.
Exaltatio
est
operatio
qua
res
affectionibus
mutata,
ad
altiorem
sub¬
stantiae
&
virtutis
dignitatem
perducitur.
Quanquam
itaque
incidere
possint
etiam
elaborationes
quaedam:
tamen
his
exaltatio
principaliter
non
constat,
sed
si
quouis
modo
artificioso
res
qualitate,
vt
subtilitate,
calore,
puritate,
&c.
Vel
effectis,
vel
etiam
substantia
nobilior
redditur,
&
ad
absolutum
suae
pręstantiae
gradum
perducitur,
exal¬
tatio
nuncupatur.
Id
autem
fieri
potest
tam
in
integris,
quàm
antè
elaboratis
ad
summam
praerogatiuam
euehendis.
Itaque
&
excellit
elaborationem
tantum,
quantò
exaltati
virtus
est
eminentior.
Exaltatio
est
duplex:
Maturatio,
&
Gradatio.
Maturatio
est
exaltatio
è
rudi,
crudoue
ad
maturum
&
perfectum.
Itaque
in
hac
tum
res
substantiam
habens,
ex
indigesto
&
immatu¬
ro
ratione
qualitatum,
per
coctionem
artificiosam
absoluitur:
tum
quae
est
in
substantiae
primordijs,
è
seminali
conceptione
ad
absolutam
perdu¬
citur
formam.
Vtrumque
beneficio
caloris
determinati,
agentis
in
humidum
dispositum,
perficitur.
m
Matura¬