469
76
ALCHEMIAE LIB. I.
terantur & crasin accipiunt; sed violenta penetratione facta, quasi in mo¬
mento ingressus, transfiguret. Vocatur etiam illa medicina non fermen¬
tum, sed tinctura: vnde & ipsum opus denominatur aliquando.
Est & haec potissimum metallorum, & fit per medicinam animalem,
quae naturam metallicam excellentissimo obtineat gradu, possitque in id ver¬
tere metallum ignobile, ex quo ipsa est extracta.
Modus eius est duplex. Cum enim ad eam naturam sit redacta, vt ad ca¬
lorem instar cerae diffluere, & se immergere vndiquaque in metallum rese¬
ratum possit, reseratio autem haec fiat vel per ignitionem, vel fluxum: hinc
fit primus modus, qui & ipse est duplex. Nam super lamellam metalli igni¬
tam, si quidem ignescere potest, disseminatur puluis, vel si ad oleum reda¬
cta est medicina, immergitur, aut ipsum aspergitur. Deinde potest & fun¬
di metallum, fusoque immitti medicina.
Alter modus est cum metallum in hydrargyrum redactum, vel cum
eo amalgamatum, vel etiam ipse hydrargyrus calefactus globulo eius
medicinae immisse transmutatur, id quod plaerumque fit in catino triangu¬
lo super fornace anemia.
Huic quoque coniuncta est fixatio, si quidem medicina est fixa. Suc
cedit ei fulminatio, si nondum purum est metallum.
Vicina est proiectioni, metallorum aliarumque rerum coloratio, per medi¬
cinam ψελλιζομένην ἐπαμφοτερίζουσαν (vt loquitur philosophus in I. de ortu
textu 90.) quae sit formalis potius quàm materialis, ad rem tingendam ana¬
logam.
Et plaerumque si fusilis est, eliquatur, iniectaque tinctura permisce¬
tur vndiquaque. (Aliàs etiam commacerantur mutuò, vbi specie liquoris est
tinctura, ibi plaerumque aut puluis, aut oleum, sed tunc opus vocatur gra¬
datio, de qua in sequentibus.) Famulatur nonnunquam hic cementatio,
aut proiectionis officio fungitur.
Non autem semper certa quantitas medicinae definiri potest. Itaque
iudicio magistri proijcitur vna pars super mille; & si respondet examinibus
id quod tinctum est, rata res est, sin minus, exuperatque tinctura, augetur
corpus; sin hoc excellit, illa. Quod si infirmior est tinctura, corporis pau¬
ciores partes sumuntur, fitque ascensus à septem ad decem, quinquaginta,
centum, &c. Nam gradibus in aequalibus illa potest elaborari, vt sit aliàs ma¬
gis aliàs minus spiritualis.
Cum proijcitur super mercurium; etiam praecipitatio nominatur.
Per proiectionem etiam fit multiplicatio physica quadamtenus.
Tunc enim vna pars perfectae tincturae mille partes
corporis amalgamati etiam in medi¬
cinam mutat, &c.
CAPVT