469
DE ENCHERIA.
77
CAPVT LXI.
De gradatione.
Gradatio est metallorum in gradu affectionum exaltatio, qua pondus
color & constantia potissimum ad gradum excellentem perducun¬
tur.
Neque enim in substantiam per se transfigurandam vim habet, (quanquam
ita velint Paracelsici, sed mendaciter & impostoriè) sed duntaxat qualitates
vel quantitates in gradu extollit, vel etiam ex occulto in manifestum pro¬
ducit, nihil mutata specie priore: veluti si natura dedit aurum album, gra¬
datio id rubificat; si volatile, figit; si impurum, purificat; si intractabile,
mitigat; si mollius iusto, indurat; si leuius, grauitatem addit; si rarum, sti¬
pat &c. Manet autem vbiuis aurum. In metallis tamen ignobilioribus etiam
proximè ad transmutationem accedere potest, adeò vt etiam pro transmu¬
tato habeatur, si argentum ad auri pondus, fixitatem, colorem, puritatem,
tractabilitatem, densitatemque est adductum, id quod fieri posse in argen¬
to persuasum est, cum aurum sit propiore potentia: in reliquis quae longi¬
lus absunt, non potest, nisi externa similitudine, eaque inconstante. Quan¬
quam enim concedi possit metalla gradu perfectionis accidentium dunta¬
xat distare: in inferioribus tamen tanta est à summo absentia, vt gradu im¬
perfectionis suae & immaturitatis substantialis in peculiarium specierum
censu habeantur, nec nisi sophisticè per gradationem possint ad auri prae¬
stantiam exaltari. Praetereà nulla gradatio est vniuersalis, id quod requiri¬
tur in eiusmodi mutatione. Quod si alteram alteri velis submittere; ta¬
les tamen sunt vt altera alterius effectum potius sit destructura, quàm per¬
fectura. Frustrà itaque graduando quaeritur absolutio vltima.
Gradatio itaque potius ornamenta excellentia confert quàm substan¬
tiam; & magnus eius vsus est in probatione metallorum.
Fit multis modis. Inseruiunt enim ei elaborationes variae, & quaedam
etiam exaltationes. Veluti vna gradatio est per fumum, cum metalla ha¬
litu mineralium, vt sulphuris, hydrargyri, &c. Vel etiam aquarum acutarum
& similium spiritibus graduantur, vt pondere & tinctura euadant preciosi¬
ora: Alia est per elixationem, qua & ipsa pondus & calor potest exaltari, vt
si in vrina, oleo sulphuris, spiritu tartari, &c. Coquantur: Alia per mace¬
rationem in aquis tingentibus, &c. Alia per incerationem. Alia per corro¬
sionem & reductionem: Nonnulla per illiquationem: Aliqua per illitio¬
nem seu affrictum ad puluerem, lapidem, humorem, &c. Tingentem.
Inter omnes excellunt, cementatio, fulminatio, extinctio, & colo¬
ritium.
CAPVT