193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
16
niam in iecore ac uentre manet quicquid
corruptum est, ac temporis spacio paula¬
tim concoquitur atque efficitur benignum.
Oportet ergo quod cibi maxime sint de¬
siccatiui, quibus corpus superfluis humori¬
bus repletum conuenit exiccare, atque sic¬
cum conseruare, ut est mens Galeni primo de
differ. feb. c. 3. Duo sunt autem quae uirtuo¬
se & meritorie corpus humanum exiccant
& in sanitate conseruant, quorum primum
est sobrietas & abstinentia in cibo. Qui
enim est abstinens adijciet sibi uitam,
Eccle. 37. Et ieiunio sanantur pestes cor¬
poris, ut ait diuus Hieronymus ad De¬
metriadem. Secundum quod exiccat cor¬
pus & in sanitate conseruat, est castitas,
quae summopere à peste praeseruat. Dissi¬
militudo enim causarum, ut ait Arist. 7. me¬
taphisices, dissimiles producit effectus in
causatis. Quum ergo actus uenereus di¬
sponat corpus ad pestem, secundum Aui¬
cennam prima quarti, doctrina quarta, ca¬
pite de febre pestilentiae, & Galenum de
differen. febrium lib. primo cap. 3. remo¬
Duo exic¬
cant corpus
humanu.
Abstinentia
Castitas.