193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
32
perbulliri debent agrestam, acetosam, &
similes herbas: tempore aestatis addendo
sal, hyeme uero addes nucem muscatam:
& semper debent edi in principio pastus.
Pultes ex ouis, piris, pomis sunt sanissi¬
mae: & pira uel poma tosta supersperso sac¬
caro. Caro ceruina iuuenis optima, hoedi¬
na item, caprina ac uitulina, gallinae, aues,
castrati galli pingues, & similia sunt eo
tempore sanissima. Rarissime autem bo¬
uina carne uescere. Nam ut Isaac in diaetis
particularibus tradit, siccissima est: ideo
generat sanguinem grossum, et turbidum,
& melancholicum, & est inobediens dige¬
stioni, tardeque de stomacho eijcitur, & uen¬
trem constipat. Hoc idem facit caro bu¬
bula: quod si quando uel bouina uel bu¬
bula uis uesci, id fiat potissimum tempo¬
re prandij propter digestionem. Verum
si aliqua praepeditus es infirmitate lethali¬
ter ab huiusmodi caue carnibus, potes
tamen ius earum sorbere. Caseos etiam uac¬
cae uel ouis medios inter recentes nimis,
& nimis antiquos, parumque salsos, pote¬
Caro boui¬
na qualis.
Caro bubu¬
la qualis.
Casei com¬
moda atque
nocumenta.