193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
36
dicit Marsil. Ficinus de triplici uita, non
confidendum esse, ex alimentis quae bre¬
ui putrescunt, humorem nos compara¬
turos diuturnum, & à putrefactione re¬
motum, quocirca delectus in cibis per¬
optime habendus.
DE REGIMINE IN POTV SER¬
uando, CAPVT XIII.
Nvnquam incipiat à potu mensa, quia
hoc est insanissimum, sed semper
unum ferculum integrum, uel plus si po¬
tes, edendum est antequàm bibatur, quo
fundamento cibariorum posito potes li¬
bere bibere, sed tamen modice, & eo sae¬
pius. Immoderati enim haustus multarum
infirmitatum causa sunt. Vinum quod bi¬
bere uolueris sit tale, ut supra diximus,
& sit antiquum duorum annorum & non
ultra: & si nimis forte est debet limphari
cum aqua fontis pura, & pro una parte
aquae pones sex partes uini, uel plus aut
minus, secundum quod ipsum uinum uel
etiam complexio tua exegerit. Mixtio autem
& limphatura talis uini fiat una hora. uel
E 4
Moderate
esse biben¬
dum.
Quale de¬
beat esse ui¬
num.