469
DE MAGISTERIIS.
123
fulminatum, euadit colore admodum illustre; ita argentum fulminando
extergetur. Quin & si pars cum parte (id est, pares argenti & auri portio¬
nes confusae) cementetur cum pari stibij tinctura, repetaturque labor; co¬
lor, qui erat auri pallidi, ita intenditur, vt aurum consummatum appareat.
Ex auripigmento fit sandaraca, si inclusum catinis in furno per horas
quinque reuerberetur citra expirationem. Sumuntur autem mediocres
particulae. Est autem & alia sandaraca fossilis, inuenta in venis auripigmen¬
ti, quippe naturali chymia ex eo facta.
Quae coqui possunt, alterantur interdum solo coctionis processu, ve¬
luti praesilium in lixiuio coctum è rubore transit in nigritiem, & inter haec
caeruleum euadit. Itaque quem colorem quaeris, eius tempus & perfecti¬
ionem attende.
TRACT. I. CAPVT XIIII.
De coloratione per ablutionem.
Coloratio per ablutiones est, cum fuscedines spiritales, aliaeve sordes,
colorem obscurantes mutantesve, aquis acribus eluuntur, itaque co¬
lor illustratur exaltaturve.
(Nota autem hic non intelligi illam philosophicam, & modificatam ablu¬
tionem, qua dicunt lotonem ablui, hoc est, pernutritionem paulatim è nigredine
dealbari, accedente simul coagulatione, & alteratione caloris; sed quam & exter¬
sionem per aquas nominare queas.)
Haec ablutione superficialis sit, sed intima penitus, requirit, vt vel in
minutissimam calcem res soluatur, aut in liquorem. Itaque & cum metal¬
la fuscantur à sulphureis halitibus pinguibus & adustis, in calcem (vel pul¬
tem) soluuntur posteaque eluuntur aquis salsis, vel aceto, vel vini spiritu
exasperato & similibus; maximè tamen aqua salis tartari, aut etiam spiritu
eius. Ita plumbi, argenti, auri, electri, &c. Granalia, aqua salis ammonij vel
tartarei macerantur, & abluuntur saepius; vnde plumbum stanni aemulum
euadit, &c. Stannum verò argenti, postquam sunt reducta. Granula cu¬
pri item exaltatur aqua salis tartari, euaditque tenerum metallum & colore
praestans. Memineris autem salium acrimoniam tollendam esse aquae dul¬
cis destillatae elutione.
Hydrargyrus acida muria eluitur donec non amplius nigrescat; & est
in hoc peculiare etiam id, quod eluatur per arenas nonnunquam; filtretur
perque corium exprimatur, & sic colorem pulcherrimum acquirat, nite¬
scatque instar speculi. Solet & destillari & colari deinde; solet cum sale am¬
monio, vel vitriolo, &c. In sublime agi, posteaque inde reduci.
Sales & reliqua quae soluuntur in humore, vbi soluta sunt, crebrò fil¬
trantur & coagulantur, iterumque soluuntur. Succitenaces soluti etiam
aqua
f 3