469
DE MAGISTERIIS.
129
Quaedam sua natura insipida, solutione fiunt sapida, vt plumbum in
calcem vel liquorem deductum, dulcescit.
Est & cum hoc magisterium coniunctum est cum separatione; vt in spi¬
ritu vitrioli acido euenit, cuius aciditas abstractione perit, relicta dulcedine
sulphurea. In alijs sapores displicentes elutione, coctione, tostione, reuer¬
beratione, &c. Pereunt, inductis nouis: saepeque plures operae sibi succedunt
mutuò, veluti cum vitriolum mordax calcinatur, & postea eluitur, itaque fit
insipidum &c. Quae est exaltatio ad vsum. Elutioni percolatio interdum con¬
iuncta est, vt in cineribus. Eadem etiam in his valet quae percolando malos
sapores deponunt propter feces relictas, vt cum vinum per silices defecatur, &c.
Porrò quia sensui gustus implicatus est sensus tactus; transfertur hoc
magisterium non rarò etiam ad tactum, veluti in medicamentis vulnerum, vl¬
cerumque in partibus teneris & sensu exacto praeditis, quae cum gustus mitia
pronunciauit, eiusmodi etiam ad tactum fore aestimantur. Possunt ergò pro
communibus haberi ea quae sunt huiusmodi, vt cum praecipitatum ab acri¬
monia liberamus eluendo, non ad gustum respicientes, licet illo explore¬
tur, sed ad tactum, ne dolorem suscitet in vlceribus, &c.
TRACT. I. CAPVT XVIII.
De magisterio soni.
Sonus quoque à chymico corrigitur, & magisterium soni appellatur.
Id fit potissimum in mineralibus, in quibus aliqua praestantiae nota ex
sono capitur, vt in metallis, aut quae in ignib. periculum minantur propter
spiritus vehementes cum sonitu erumpentes, obuiaque displodentes. Itaque
& praeparatorium est hoc magisterium, vt facilius eae res artificijs chymi¬
cis tractari possint.
Ita stannum in argentum transformandum, stridore se prodit. Hic cor¬
rigitur magisterio soni, calcinando in reuerberio, & calcem reducendo. Ar¬
gentum vt sit idonea materia elixyris rubei, quia plus iusto tinnit, quod in
auro non obseruatur, ita praeparatur. In spiritu vitrioli forti solue salem am¬
monium tantum quantus solui potest. Adde tantundem sulphuris viui. Ob¬
tura probè, & manibus vitrum agita. Incalescant super cineribus. Opercu¬
lo remoto impone alembicum cum adaptato receptaculo. Commissuris
obstructis, & loricatis vasis destilla aquam totam. Postea excipulum remo¬
ue, nareque alembici obstructa sublima. Sublimatum argento eliquato mi¬
sce, agitans cum bacillo ligneo, ita vt tres portiones ordine insemines. Si
nigrescit argentum, magisterio coloris per coctionem in solutione tartari
& salis, rectifica.
(Eiusmodi apparatum requirit sophistica potius argenti tinctura, quàm
elixyr rubeum; estque diligenter attendendum, ne dum sonitum corrigere volu¬
mus, substantiae duriciem & fragilitatem inducamus.)
t 2
Salis
Hunc finem
quaerit Por¬
ta in mutan¬
do stanno in
plumbum.
Illa ad infi¬
pidum dedu¬
ctio item est
impropria
exaltatio,
sum dunta¬
xat spectans.