469
Sal fusus.
Hic itaque se¬
dem habet
ars fistula¬
rum, & omnis
generis in¬
strumento¬
rum musicorum
fabricando¬
rum.
130
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Salis in igni stridor tollitur per tostionem vel fusionem, vnde sal fusus
appellatur. Soluitur in vino albo. Filtratur vsque ad clarum. Coagulatur.
Coagulatus in catino testaceo operto ad ignem funditur fortiter. Fusus ef¬
funditur inconum, vel fistulam, aut canalem fusorium. Iste est sal fusus.
Eodem arificio corrigi & salis petrae stridor potest.
Nonnunquam & mistione opus est, vt puluis pyrius chrysocolla, &
butyro debitè mistus, in globis mittendis non tonat. Sonus huius intendi¬
tur aucto halinitro: aut etiam maceratione in aceto, &c.
Quae prae mollitie sono carent, induranda sunt figendaque, vt plum¬
bum, hydrargyros, bismuthum, stibium, &c. Donec sonorem metallicum
acquirant.
Ligna attenuantur in asseres: humida siccantur: alia etiam forma ex¬
terna mutantur è plana in concauam, &c. Ita sunt plura magisteria quae de¬
bita receptione & accommodatione sonos intendunt, & multiplicant, vel¬
uti per tubos & concamerationes, &c.
(Hinc Baptista Porta docuit instrumentum eminus audiendi, sicut perspi¬
cilia è longinquo aciem iuuant; suadens nempe fieri compagem quandam sinuo¬
sam instar auris asininae, è vasto introitu in acutum desinentis, & per multos an¬
fractus concauos sonum multiplicantis.)
TRACT. I. CAPVT XIX.
De magisterijs substantiae, vbi primum de metallo¬
rum transformatione.
Magisterium qualitatis ita fuit. Sequitur magisterium substantiae, cum
substantia, quae est per se, remotis saltem sordibus, tota mutatur, abs¬
que notabili quantitatis, quoad fieri potest, iactura.
Ita enim differt magisterium hoc ab extractione, quod occupetur in
toto elaborando, scopo sui primo & per se competente, absque extractione
essentiae. Et licet interdum separentur, aut componantur partes, vel etiam
aliquid obiter secedat, aut ratione vsus negligatur; tamen non definit esse
magisterium, quod requirebat elaborationem totius in substantia.
Magisterium substantiae fit vel genesi, vel catalysi.
In Genesi est cum ex substantiam habente fit aliud vnum. (Ita enim
voce geneseos iam docendi caussa vtimur, quanquam alias etiam generatio sit cum
ex vno fiunt plura, quae tamen [GR] διάκεισις , seu διάλυσις & corruptio quaedam est
potius, licet nomine corruptionis abstinendum sit in doctrina huius magisterij, qua
nobilius quid in substantia quaeritur per exaltationum ingenia.)
Et est duplex: transmutationis scilicet & compositionis: (ita enim na¬
turam ars imitatur, dum aliud facit vel transmutando, vt fit in elementis, vel sym¬
mixi, vt in mistis.)
Magiste¬