313
274 Speculativa
getabili forma non visibili, for¬
mam visibilem animalem fieri?
Non propterea mutantur species re¬
rum, sed formae. Quis adhuc dubita¬
bit, transmutationes philosophicas
fieri posse per artem in homine
longe meliores, quam faciat
ipsa natura per panis & vini trans¬
mutationem, cum alia corpora
sint in reium natura, quae maiorem
virtutem naturalem & coelestem
influentiam habent, à quibus non
alias quàm à vino paneque spiri¬
tus separari, & in hominis sub¬
stantiam, carnem & sanguinem
transmutari potest, & excellentius
per artem, quàm natura fieri pos¬
sit. Sed cur ea sępius repetam quae
luce clariora sunt philosophis?
qui fidem adhibere noluerit, ex¬
periatur per artem chimicam, quam
si ignorauerit, addiscat priusquam
exper