313
Philosophla. 275
experiatur: nam si per communem
artem destillatoriam talia facere
conabitur, oleum & operam per¬
det. Nemo pro suo commodo co¬
gendus est, sed admonendus tan¬
tum, quod si contemnat proprio,
non admonentis damno fecerit.
De Potentia sexto gradu.
CA. VII.
Dialogus in quo Potentia, & vir
interlocutores sunt.
V. Aperi quęso diua potentia.
P. Quis huc introduci
vult. V. Vir. P. Vnde huc ades? V.
A virtute missus sum. P. Cuius
gratia. V. Confirmationis in vir¬
tutibus, quas à ministra veritatis
recepi. P. Recte, sed qua ratione
id fieri posse credis. V. Potentia.
P. Cuius tandem? V. Veritatis. P.
In quo veritatem esse putas? V.
s 2