469
136
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
omnibus Chymicis metallicisque peritis. Potest & cementari in laminas ductum,
per strata vicaria cum sale ammonio. Cementatum funditur, idque repetitur, ce¬
menti ratio sit pro plumbi natura, & mollicie. Transit & stannum in plumbum,
calcinatione crebra, & in reductione obseruato igni conueniente, sine tamen lotio¬
ne, ita infuscatur. Potest etiam feruens restingui aquis mollientibus.
Ita metalla in se transeunt mutuò.
Gemmae in se transmigrant potissimum accessu tincturae, induratione, colo¬
ratione, &c. de quibus suo loco.
Natura quoque docuit, quomodo species chalcanthi in mutuas transeant, ob¬
seruatore Galeno. Sory enim in chalcitin, haec in misy transformatur, cùm videan¬
tur non tam substantiam, quàm colore & partium crassitie tenuitateque differre.
Eadem ratio est & sulphuris, quanquam & huius species credantur sub¬
stantia indistinctae esse, & tantum magisterio colorationis transmutari, dumè ci¬
trino sit nigrum, vel epaticum, vel rubeum, &c.
Cuiusmodi transmutationum exempla non in mineralibus tantum occur¬
runt, sed & vegetalibus & animalibus.
TRACT. I. CAP. XX.
De transmutatione ex genere diuerso, vbi primùm
de his quae per genesin & nutritionem
naturalem fiunt.
Transmutatio heterogenea vnius in vnum est, cùm id quod per transfor¬
mationem euadit, alius est generis ab eo ex quo est transmutatum.
Huius immensa varietas capitibus quibusdam distingui potest. In pri¬
mis insigne est artificium transmutationis, in quo natura seminali, & nutri¬
tiua potentia vtuntur artifices, atque ita commissis agentibus cum patienti¬
bus ex genere diuerso aliud producunt.
Et fit hoc in genere animalium, plantarumque non tantum, sed & mine¬
ralium, in quibus & ipsis est seminalis quaedam virtus.
Hoc modo commissis asino & equa gignitur mulus, equo & asina,
hinnus, mulus item ex tauro & equam, musimus ex caprea & ariete, hybrides
ex sue syluestri & domestico, cinirus ex oue & hirco, &c.
Huius loci est, cùm ex equo in stagnis putrefacto producuntur anguil¬
lae, vel in sicco crabrones, è cadauere leonis, vel tauri, apes, è melle formicae,
è luto variè disposito ranae, mures, lumbrici terrae, &c. Ita ex putredine li¬
gnorum emergunt cossi, in mari etiam vermes, è quibus posteagenus
natum, quod fit item ex fructu quodam in mare decidente, ita con¬
chylia ex lentore marino ollis demissis excepto, &c. Quae omnia et si
etiam aliàs simpliciter per naturam fiunt, tamen ad artem transmutatoriam
atanseunt, accommodatione artificis ingeniosa: quo pacto Virgilius arti
asscri¬