469
DE MAGISTERIIS.
137
asscripsit instaurationem apum, & licet natura aliàs putrescere res possunt,
tamen artifex ad putredinem eas disponere potest, & certis limitibus guber¬
nare, vt celerius melius aliterue proueniat quod futurum est, & esse hic ali¬
quam vim artis, certum est. Natura enim principium duntaxat seminale
praebet, si iam artifex dispositam materiam, locum, calorem, regimen, &c.
Adhibeat, accessu nutritionis ex certo succo, producere certa forma & vi in¬
structam rem potest. Itaque vinum facit ex aqua, mediante vi seminali in semine
vel propagine vitis, quam postea nutrit & educit artificiosè. Ita ex ouis pro¬
fert volucres etiam absque incubatu, solo calore disposito administrato.
Neque tamen id in omnibus fieri potest, nam in homine, & grandibus bestiis
destituitur aptis locis, aliisque necessariis, etsi semen eorum habeat.
Hac arte alienis locis & temporibus item vti potest, vt ex succo & ter¬
ra aliena vel ipsa hyeme educat per semen varias plantas, &c.
Ita ex oleribus aliisque cibariis producit carnes, lac, sanguinem, ope nu¬
tritionis, in quo artis opera spectantur, potissimum circa peculiares vires, quas
inducere potest. Certum enim est nutrimenti vim in nutrito quodammo¬
do seruari: vt veneno nutritae puellae, venenatos spiritus, sputa, aliaque ha¬
bent: caprae scolopendrio pastae, lac praebent scolopendriatum: vites The¬
riacali succo certa arte nutritae, vuas & vinum praebent Theriacale, &c. In¬
cidit autem hoc magisterium cum superiore, quo occultas qualitates dixi¬
mus mutari.
Nec est nulla hic solis & lunę periodorum obseruatio, quanquam ma¬
gica superstitione Chymicus naturalis debeat abstinere. Ita in conchyliis lu¬
nae incrementa & decrementa prodesse aut nocere deprehensum est. Qui
fungos arboreos producere cupiunt, aquam decoctionis fungorum, aut si¬
milem arboribus aspergunt, luna ad plenum properante. Ita Tarentinus
fermentum aqua resolutum, caudici populi nigrae prope terram conciso
affudit, & fungos aegiritas produxit. Ea arte & Dioscorides corticem albae
populi & nigrae per sulcos sternit stercoratos, & fungos edules nasci curat,
&c. Vide Portam, Aristotelem, Plinium, Dioscoridem &c.
In mineralibus compertum est, metallicos vacuam bismuthi venam è
fodinis egestam apricasse aliquandiu, & postea argentum excoxisse. Eodem
modo in scrobibus Styriae ex succo ferruginoso producunt ferrum, ita ex
locis vrina conspersis, gignunt nitrum, seu salem petrae (vt vulgus nominat).
Narrat Matthesius, in Ioachimicis lacteum succum è pendente specus parte
destillantem, tandem in argentum coagulasse, quod ipsum monet artifices,
eiusmodi naturae succos, iam seminalem metallorum vim habentes,
item posse in metallum verti, si porrò regant naturae
impetum vsque ad absolutionem.
u 2
TRA
Talet succi
saepe pro hy¬
drargyro
vulgari hae¬
bentur, mi¬
scenturque il¬
li, cùm debe¬
rent exactè
dignosci, &
per digestio¬
nes maturae.
Vide Arist.
de terrigenis
& Caesalpi¬
num.