465
102
METAPHYSICI TRACT.
tionalibus opposita sunt contraria, quae nun¬
quam possunt coniungi, nisi per mediam
nimam, de vtroque participantem inimico.
Sed quia alterum extremorum est perfectum
& alterum imperfectum, si motus fiat à perfe¬
cto, per medium transit in imperfecti perfe¬
ctionem, & è contra si fiat contrariò. Hac ra¬
tione Deus omnia condidit ex tribus, in
num vt conueniant, ipse nanque pacis author est
& vnionis. Duo & vnum sunt inimici. Reij¬
ciatur itaque Binarius, vt in Vnum Terna¬
rius conuenire possit, quod in priore Tracta¬
tu satis abundè scriptum est, copiosiùs hîc
non repetam. Animus omnibus est aequalis,
Mens verò non omnibus aequa. Paucissimi
sunt qui cum Animo coniunctam habent
nimam: multi qui iuxta magis & minùs de
Mente quid participant, & plurimi qui cor¬
pus in anima colentes, & hanc in corpore
non agnoscunt Animum, quibus vltimis nul¬
la Mens, at insania manet. Mens itaque per¬
ficitur, quoties Animus & anima conuenien¬
tia simul à corpore sunt ita recepta, vt ex his
tribus unum fiat consonum & inseparabile.
Sed haec amicitia nullo modo fieri potest,
quàm per separationom, sine qua, non fit con¬
iunctio Metaphysica. Solum est Vnum, quod
si solum remanet, impossibile est, cum alte¬
ro iungi: si tamen cum altero coniungen dum
sit,