465
DE VNIONE TERNARII 105
sophi cuM Theologis. Nam siue Mentem vo¬
cemus animam, siue spiritum vel animum,
appellatione vnius non excludimus alterum,
propter vnionem iam factam. Non enim
nio vera dicitur, nisi fuerit inseparabilis. Pos¬
sunt vnionis tamen initia iaci, quę nondum
consequuta sunt effectum, per hoc non stat
quin Mens adhuc imperfecta magis vel mi¬
nùs appellentur. Qui perfectam assequun¬
tur Mentem sunt paucissimi. Qui inchoatam
habent multi. Qui nullam vero plurimi. Nunc
ad corporis proprietatem venies, dico pro¬
ut supra bonam corporis dispositionem ad
veram speculationem esse necessariam, quia
corpus ex sui corrupta natura plurimùm ag¬
grauat animam & impedit, quò minùs spiri¬
tus actiones percipere valeat. Nonnullis à
natura datum est, magis idoneos fore caete¬
ris, ad hanc separationem faciendam, vtpote
quibus ad naturalem corruptionem, in eo¬
rum formatione nulla per accidens, vel pau¬
ca saltem accessit corruptio. Minus apti sunt
qui praeter ortiuam & accessoriam, ex pro¬
pria petulantia, victusque sene dissoluta ratio¬
nem impediunt. Vt sunt illi qui mundanis
agitati curis, ea quae perpetua sunt, & extra
mundum negligunt, & qui largius vtuntur
eis, quę natura dedit ad necessitatem, quàm
par sit. Quapropter vti per accessionem
alicuius
g 5