465
106 METAPHVSICI TRACT.
alicuius aliud impeditur, ita per amotionem
eiusdem iuuari potest. Fiunt itaque Medici¬
nae philosophicae per Alchymicam, id est Me¬
taphysicam artem, prae caeteris excellentissi¬
mam, à proprijs semotae corporibus crassio¬
ribus & corruptis, quae per naturalem vim
agendi quam habet in proprium corpus, &
post amotionem suae partis patientis reti¬
nent: id idem in alionum corpus obiectum
exequi possunt, & excellentiùs, quàm à na¬
tura datum illis erat in propria sua corpora
perficere, vel agere. Quicquid nunc est in re¬
rum natura habens formam & materiam,
desiderat in suo genere perfici, quod natu¬
rale desiderium perfectionis omniumest po¬
tissima causa. Et cùm natura sibi simili natu¬
rae iungi gaudeat, ac delectetur in ea, vincen¬
te Mente per sibi simile medicamentum ad¬
iuta, corpus in eandem condescendere natu¬
ram cogitur, sicut eo vincente sibi similibus
corroborato corrumpentibus, anima coge¬
batur priùs. Quod ne cuipiam absurdum vi¬
deatur, adijciam. Quoduis nutrimentum in
sanguinem nutriti conuertitur, eiusdem na¬
turae vel proprietatis, cuius nutrimentum
fuerit. Exemplum natura docet in his, qui fe¬
rocium animalium carnibus aluntur assi¬
duò, fieri ferocissimos, & infantes à lacte
quod sugunt contrahere nutricis conditio¬
nes.