465
112 METAPHYSICI TRACT.
eam hortando vos ducere. Venite iterum at¬
que saepius iterum venite, qui Sapientiam
quaeritis, & emite gratis, non auro, nec argen¬
to, minùs laboribus studiisuè proprijs, quod
vobis offertur vltrò. Sonora vox, suauis &
grata Philosophantium auribus. O fons di¬
uitiarum inexhaustibilis, veritatem & Iusti¬
ciam sitientibus. O desolatorum imperfectio¬
ni solatium. Quid vltra quaeritis mortales
anxij? cur infinitis animos vestros curis exa¬
gitatis miseri? quae vestra vos occaecat demen¬
tia quaeso? cu in vobis, non ex vobis sit omne,
quod extra vos non apud vos quaeritis. Pro¬
prium hoc solet esse vulgi vitium, vt propria
contemnens aliena semper appetat: proprium
hîc pro nobis appropriato sumimus. Nam ex
nobis ipsis nihil habemus boni, sed si quid
habere boni possumus, ab eo qui solus bo¬
nus est, ferimus acceptum. E contra quod
habemus mali, nobis ipsi nos appropriaui¬
mus ex alieno malo, per inobedientia. Pro¬
prium ergo nihil est homini ex suo, praeter¬
quàm malùm quod possidet. Quod ex bo¬
no bonum habet, non ex feipso, sed contri¬
butè proprium habet ex bono, quum tamen
recipit. Lucet in nobis (licet obscurè) vita lux
hominum tanquam in tenebris, quae non
ex nobis est, & tamen quaerenda est in, & non
a nobis, sed ab eo cuius est. Hic illam planta¬
uit in