465
DE VNIONE TERNARII 113
uit in nobis, vt in eius lumine, qui lucem in¬
habitat inaccessibilem, videremus lumen,
& hoc caeteras eius praecelleremus creatu¬
ras, illi similes hac ratione facti, quòd scintil¬
lam sui luminis dederit nobis. Est igitur ve¬
ritas non in nobis quęrenda, sed in imaginè
Dei, quae in nobis est. Vlteriùs vt diffinitio¬
ni veri satis faciamus, diximus esse vero ni¬
hil adesse, nam vni quid adest quaeso?
quid etiam deest? aut quid contra niti po¬
test? cùm nihil verè praeter illud vnum exi¬
stit. Quis etiam ignorat perfectum esse nil,
praeter id vnum quod nec in aliquo diminu
tum est, nec superflui quid admittit? sed abun¬
dans est potentia & virtute, sic vt ex abun¬
dantia deficientibus largè tribuere possit, ac
semper & aequaliter abundare. Quid enim
tale potest esse praeter id vnum, quod omni
dat esse quod est, & esse non recipit ab alio,
sed ipsum esse totum est, quod esse potesta
cuique nihil obest, quia praeter ipsum nihil
est. Quod nihil est, verè non est, & è contra
quod verò non est, nihil est. Quicquid extra
veritatem est, verè non est, quia veritas illud
vnum est omne, verè quod est. Falsitas igitur
quae non est, nisi quod esse verò contrarium
est, & esse non debet, nec nisi per essentiae ve¬
rae priuationem est; nihil est; quia verè non
est. Vnde concludunt veri Philosophi pecca¬
h tum &