465
214 METAPHYSICI TRACT.
tum & mortem nihil esse, quia non proce¬
dunt ab esse vero, sed ab essentiae verae priua¬
tione. Peccatum igitur est priuatio boni, quę
causa Mortis efficiens est: quia Mors est pri¬
uatio vitae, quae vita boni finis est. Ex bono
quidem veritatis stimulus resultat, cui non
praeualebunt aculei mortis, & contra quem
cuique quantumque duro, durum est calci¬
trare. Quicunque veritati pariter quidpiam
adijcere vellet, falsum loco veri palliatione
quadam substituere cogeretur, ideo quod
veritas perfectionis amictu solo circunfulta
non veretur. Quòd si noster primus ille pa¬
rens Adamus, amictum hunc Veritatis & Iu¬
sticiae non exuisset, veritus non fuisset vide¬
ri nudus, qualis antea non videbatur, nec
rat, sed omni decore munitus. Priuatus Adam
veritatis amictu pereni, falsum quaesiuit pal¬
lium à frondibus arborum, quo fassus est er¬
rorem suum in seipso, & coram Domino di¬
cens, nudus sum Domine. Cuius misertus
Deus, quòd veritatem amifisse vereretur &
fateretur, pro terrenę foelicitatis amictu per¬
dito, perennis gloriae vestem nuptialem gra¬
tis illi restituere statuit per proprium filium.
Qui veritatis viam se nobis ac vitam esse di¬
xit & ostendit, quum sua morte mortem à
nobis perpetuam, qua dignè plecti debeba¬
mus omnes abstulit. Videte fratres igitur
quantus